CAPUT V. Confessionis quaedam praxis deceptiosa. Qualis esse debeat. Confessionem comitetur poenitentia et odium peccati.

Neque siquidem, sicuti quidam faciunt, cum quadam calliditate alloquaris presbyterum: quoniam talis allocutio tui ipsius foret deceptio. Accedunt siquidem deceptiosi ad sacerdotes, ita eis praesentibus confitentes: Ego peccator, domine sacerdos, peccavi perjurando, adulterando, fornicando, hominem occidendo, mentiendo, sacrilegium committendo, furando, rapiendo. Haec omnia commisi, mea culpa, vel opere, vel voluntate. Ita isti Deum irridentes, cum tamen non irridetur, confitentur quae non fecerunt interpolantes, revelata velantes; ut sit idem in eodem peccatum denudasse, et denudatum obumbrasse, de quo sacerdos tunc incertior recedit, cum certa incerte audierit. O quam bene et juste hujuscemodi versutiis sacerdos ille consuleret, si his omnibus quae audivit, judicium suum apponeret, et quasi reum de omnibus competenti correctione multaret, qui se de omnibus, nihil excipiens, nihil ex nomine detegens, semet infamando aggressus est! Bona quoque inordinate dispensavit, et tunc non erat his locus, et temperantior locus esset quo generalem morbum medico detegere debuisset, si prius vulnera, livores, plagas tumentes sibi singillatim, prout gravius visceribus instabant, eviscerasset.

Tu vero, fili mi, non ita facies, quoniam saniori consilio crediturus es. Astantem coram te sacerdotem angelum Dei existima. Labia quidem sacerdotis, ait Malachias, custodiunt scientiam, et legem requirunt ex ore ejus. Angelus enim Domini exercituum est (Malach. II, 7). Et cum qua et Deum et angelum ejus decet, reverentia Dei ministrum affare. Aperi ei penetralium tuorum abditissima latibula, conscientiarum verecundarum penitiora revela repagula. Non te pudeat coram uno dicere, quod te non puduit forsitan coram multis et cum multis facere. Nam humanum est peccare, christianum est a peccato desistere, diabolicum est perseverare. Ergo quae mentem gravius exacerbant facinora, Dei angelo manifesta: nihil obscurum dicens, culpam nullis ambagibus involvens, nullis circuitionibus quod verum est operiens. Designanda etiam sunt in quibus peccasti loca, si recordaris, et tempora; cum quibus peccasti personis, non nomina ipsarum, etiam ut a peccato desistant secreto corrigenda familiaritas; in qua peccasti labilis aetas, quo gradu jam Ecclesiae inserviebas; utrum semel, an ex consuetudine; utrum necessitate, an ex voluntate cecidisti: his enim omnibus sua instant judicia. Si enim in judiciis saecularibus a locis loca discernuntur, alia censura vindicatur homicidium in regis curia, alia in via publica, alia in agresti villa; aliquando pro tempore temporibus ignoscitur infantiae, defertur aliquando senectuti, quae media defervet aetas severa cohibetur habena; in solemnibus principum natalitiis perpetrata, feroci plectuntur exterminio facinora: sic et caetera quanto districtioribus eliminanda sunt animadversionibus, in locis Deo sacratis, in temporibus festis Deo dicatis, in aetate discretiori, in personis proprie Deo delegatis, in gradibus commissa sublimioribus. Nonne cui plus committitur, plus ab eo exigitur? Nonne minus est hominem occidisse, quam homines? Nonne levius est semel deliquisse, quam centies? Nonne celeriorem consequitur veniam ex necessitate cecidisse, quam ex voluntate? Et quamvis ubicumque peccetur, peccatum semper sit peccatum, nullum tempus, nulla aetas, nulla persona, nullus locus muniat peccantem a peccato; tamen haec omnia modo suo discutienda sunt, quoniam haec omnia modo corripienda et corrigenda sunt. Haec autem omnia, quae si taceantur, vel dicta callide pallientur, animam jugulant; si denudentur, cum poenitentia evanescunt. In nihilum redigenda ordine competenti prosequere, sine circumlocutione edissere peccata pro viribus, imo viriliter exstirpare contende. Heu! cur erubescis confiteri, quod facere nequaquam erubuisti? Melius est coram uno aliquantulum ruboris tolerare, quam in die judicii coram tot millibus hominum gravi depulsa denotatum tabescere.

Confessionem tuam poenitentia comitetur: quoniam ita tibi remittetur iniquitas tua. Et, Beati quorum remissae sunt iniquitates, et quorum tecta sunt peccata (Psal. XXXI, 1). Peccati quoque confessio, peccatoris est damnatio; poenitentia vero confessionem parit utilem. Odium quoque peccatis adhibendum est, quoniam peccatorum amicus, animae suae est inimicus. Et perfecto odio odienda sunt peccata, quoniam facta sunt nobis inimica. Momentaneas autem ipsorum illecebras, quae ad momentaneam cordis percussionem possunt annullari, per quorum annullationem aeternam possidebis requiem, per thesaurizationem in cruciatum ibis infernalem, nolle destruere cum possis, extremae est dementiae. Confitere igitur, chare mi, nomine tenus quae te remordent flagitia, detege specialiter quae scis specialia; quotidiana de quibus non fuisti mundus, saltem cogitatione in collecta generali appone: sicque ex indulgentia confide. Jam vero sacerdote consulto ad Deum referenda sunt tua delicta, ipsi jam tunc erunt praesentanda: non enim talis praesentatio ultra erit infructuosa. Et quod forsitan oblitus praetermiseram, debitoribus tuis ex corde dimitte debita sua, et omnes homines in Deum propter Deum dilige.