|
Paginulae nostrae quasi documenta vilia videntur et despicabilia, quia
non sunt rhetorico flatu et fastu cothurnata: videntur et superflua,
quoniam eruditioribus haec omnia erant pervia. Sed est aliquando ut
multa noverint eruditi, de quibus non dubitaverunt, et cogitant ut
eodem discendi genere eadem didicerint omnes. Sed nos de minus
capacium numero fuimus, et quomodo lassus bos calcet, perspicue
novimus. Accesserunt etiam ad nos animabus suis consuli
concupiscentium copiosa frequentia: et quidam ex simplicitate, quidam
ita loquebantur ex industria. Illis autem prout nobis collibuit,
consuluimus. Tibi vero cui cor nostrum arctius invigilat, et quem
epistolae respectus visitat, quoniam dolor impatientissimus tollit
colloquendi gratiam, ex his quae ex ipsis hausimus peritioribus hunc
tractatum direximus. Tuum est igitur, tuum est, tibi quoque
pernecessarium est, qui sub mortis articulo positus es, jamque si
videri posset, mortem videres: quatenus ex nostra eruditione
vigilantior, vel exitus ipsius necessitate circumspectior, tibi
invigiles, tibi provideas, tibi consulas. Si autem in nostris
tractatibus quae nesciebas indicavi, vel quae sciebas iterum
inculcavi, tibi tamen in utroque ex summa erga te diligentia nostrum
desudavit exercitium. Et si tibi non proderit, quoniam haec omnia
sciebas, harum dictionum commonitoria connexio; quibusdam saltem minus
sciolis prodesse habebit, mihi quoque cui te commonuisse voluptuosum
est, quoniam mihi satisfeci, valebit.
|
|