|
Sed ne quaedam quorumdam superstitio presbyterorum a nobis intacta
quasi ignota transigatur, nunc aliquantulum nostri sermonis
consummatio, quoniam coram illis confitendum est, respiciat
presbyteros. Esset autem id scribere supervacaneum, nisi errori
cuidam jam in multos serpenti praetenderetur obvium. Melius est quoque
ignorantiae presbyterorum consulere, quam ignorantes in ignorantia sua
incastigatos remanere: posset autem et tibi, quoniam nocuit multis,
nocere. Prout superius intimatum est, coram sacerdote confiteri
habes, ipsiusque judicium subire debes. Sed sicut stella differt a
stella in claritate, sic sacerdos differt a sacerdote in sua
conversatione. Multorum siquidem est vocari sacerdotes, sed non est
omnium esse sacerdotes. Siquidem multis presbyteratus committitur
dispensatio, sed non omnes pariter commissae dispensationis inserviunt
ministerio. Alius equidem commodis praesentibus, quae sua sunt, non
quae Jesu Christi exquirens, inexplebiliter inhiat: alius
praepeditur ex incuria: alius suffocatur ex ignorantia, et tamen
ignorans ignorabitur (I Cor. XIV, 38): alius vero
concreditae custodiae competenter locum et tempus explorat,
respondetque probati vita ministri necessitatibus injuncti ministerii.
Ex his vocandi sunt, si noveris, peritiores et curiosiores. Si enim
morbis corporum medici probatiores exquiruntur; quanto magis
spiritualibus animarum putredinibus adhibendi sunt medici subtiliores,
et, si dici liceat, spiritualiores? Non dico tamen ut damnes vel
reprehendas Domini sacerdotes: novit enim Dominus qui sunt ejus
(II Tim. II, 19). Sed dico, si recipis prophetam in nomine
prophetae, vel justum in nomine justi, mercedem vel prophetae vel
justi recipies (Matth. X, 41). Ergo tales vocandi sunt.
|
|