|
Jam vide quid de ignorantia ignorantium proveniat. Audivit quidam ex
minus eruditis sacerdotibus confessionem tuam, videt infirmitatem
tuam, nescit tamen res hujuscemodi aequa lance pensare: ignorat quia
velox medicina subitaneis infirmitatibus vel in extremo positis sit
pernecessaria, respondet aegroto, Frater, si supervixeris, ita
jejuna, ita fac eleemosynam, ita ora (haec tamen omnia bene dixit,
sed errorem impium animadverte): si autem ex hac infirmitate
morieris, ne anima tua Deo videatur impoenitens, per obedientiam
injungo tibi, quatenus anima tua vel totam septimanam, vel annum
integrum, vel tantum temporis patiendo poenam quam meruisti, in
poenitentia post mortem tuam sit. O exterminanda cordis caecatio! Ad
consolandum venerat infirmum: et cui major et propera incumbit
absolvendi necessitas, absolutione interdicta ligationis adjicit
particulam. O perditionis animarum occasio! Utrum autem haec
sacerdotis allocutio confitentem noceat (certum est autem quod non
juvat), Dei judicio reservetur. Sed quid huic consolatori, vel
potius desolatori, respondendum sit, si forte requiras: absolute
dico, quod docendus est iste, non sequendus: nec ibi erit
inobedientia, ubi est eruditionis humilis officiositas.
Si autem hujuscemodi putredinibus quod apponendum sit cataplasma scire
desideras, ut saltem sub occasione tui doceantur presbyteri, et hoc
etiam proficiat saluti, quod in extremo positis et tamen confitentibus
responderem, subtexo: Nemini imponendum est quod aut impossibilitas
ei abdicat, aut tempus evanescens adimplere prohibeat. Si autem
aliquid quod pauperibus prodesse habeat, manus ejus invenerit, aut
amici sui de suo dare voluerint, legale est ut peccata sua eleemosynis
redimantur; orationes etiam amicorum ei profuturas credimus. Sin
autem quantulacumque pecuniae summa deerit, aut qui orent pro eo
amicorum religiositas defuerit, et ex toto nihil nisi confiteri et
poenitere valebit, enormitas quoque culparum eum aggravabit, quid isti
faciam? Deducam eum, aut ego etiam de eo in desperationem deducar?
Sed quis, o bone Jesu, a misericordia tua desperet? Audenter
pronuntio, quoniam cumulatius delictum est a te desperatio, quam
qualiscumque humanae fragilitatis offensio. Quare Apostolorum
primicerio lacrymae profuerunt, nisi prosint et mihi? Latronis illius
in Evangelio memoria quare nobis tam venerabiliter recensita est?
Quibus eleemosynis quibusve operibus, vel quibus orationibus
respondisti, mi Jesu benignissime, dulcissime, misericordissime,
quasi sub jurejurando, Amen dico tibi, hodie mecum eris in paradiso:
nisi fidei suae orationique brevissimae, Memento mei, Domine, dum
veneris in regnum tuum (Luc. XXIII, 43, 42)? Dico
itaque omnibus, dico tandem confitentibus, dico confessis
consulentibus, ne confessi desperent, ne sacerdotes post mortem
aliquos ligent: imo cum suo Jesu dicant, Solvite eum, et sinite
abire (Joan. XI, 44). Melius est enim ut talis prosit, vel
non noceat absolutio, quam obsit indiscreta ligatio. Nec praetendant
sacerdotes de fallaci securitate occasionem: quoniam melius est ut
morientem in manu misericordissimi Dei committant, quam desperantem
cum quibusdam induciarum fabulis a regno Dei eliminent. Nam quomodo
dicet sacerdos pro defuncto quem ipse ligavit, Absolve, Domine,
animam famuli tui, vel caeteras absolutionum eulogias? Absolvendi
sunt itaque omnes, absolutionem duntaxat rogantes, nec suspendendi
sunt a fidelium communione, quibus mors timetur sine dilatione, et
quos peccatorum amara recordatio vel ciet in lacrymas, vel metus mortis
ducit ad veniam, sicut Scriptura testatur, Et territi purgabuntur
(Job. XLI, 16). Si tamen tales convaluerint, canonum
diuturnam non negligant subire censuram. Subitaneum ergo dum non
diutius licuerit, hoc in extremo positis adhibeatur consilium. Hoc
etiam charissime, do tibi, amice; ascende oraturus in templum Domini
corde, si non potes corpore. Dic justificandus cum illo jam
justificato peccatore, Deus propitius esto mihi peccatori (Luc.
XVIII, 13): ut ascendas justus ad Deum, justificatus ab
ipso, qui vivit et regnat per omnia saecula saeculorum. Amen.
|
|