|
Liber de Vita christiana jam ante parenti suo restitutus fuit per
Lucam Holstenium, qui novam ac singularem ejusdem libri editionem ad
vetus exemplar Casinensis monasterii, in quo Fastidii nomine
inscriptum reperit, perficiendam curavit Romanis typis, anno
1663. Casinensi exemplari fidem auctoritatemque affert
Gennadius, de Fastidio et ejus lucubrationibus in libro de
Scriptoribus Ecclesiasticis, cap. 56, ita loquens:
|
“Fastidius
Britto scripsit ad Fatalem de Vita christiana librum, et alium de
Viduitate servanda, sana et digna doctrina.”
|
|
Gennadii verba sunt ex
vetustissimo Corbeiensi codice descripta; quae quidem in editis non
sic pura leguntur, sed male interpolata duobus tribusve locis:
scilicet
scriptus liber dicitur in Gennadii
impressis; quem tamen non ad virum, sed ad viduam quamdam directum
esse liquet; praetereaque in iisdem impressis libris judicium Gennadii
uno adjecto verbo illustrius longe, vel magis (dicere liceat)
ineptius redditur in hunc modum:
|
“Sana et Deo digna doctrina.”
|
|
Enimvero Fastidium Pelagii conterranei sui haeresi addictum fuisse
non temere suspicantur eruditi viri. Nam de Adamo in hujus libri
capite 13 sic loquitur:
|
“In quo nihil fuisse incredulitatis
invenio, praeter solam inobedientiam, cujus causa ille damnatus est,
et omnes suo damnantur exemplo.”
|
|
Ipse est Pelagii error docentis,
Adae peccatum posteris exemplo nocuisse, non transitu, ut in epistola
ad Demetriadem, in Appendice operum Augustini: quem Pelagianum
errorem Augustinus saepe reprehendit. Quae etiam hic habentur in
capite 11,
|
“Ille enim merito ad Deum extollit manus, ille preces
bonae conscientiae fundit, qui potest dicere, Tu nosti, Domine,
quam sanctae, quam innocentes, quam purae sunt ab omni fraude et
injuria et rapina, quas ad te expando manus, quam immaculata labia et
ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces
fundo;”
|
|
illa ipsa verba sunt, quae in libro Pelagii ad viduam
exstitisse, testatur Augustinus in libro de Gestis Pelagii, cap.
6, necnon Hieronymus in tertio Dialogorum libro, ubi iis verbis
recitatis exclamat:
|
“Christiani est haec, an Pharisaei superbientis
oratio?”
|
|
Fastidium Britannorum episcopum claruisse sub Honorio et
Theodosio principibus anno Christi 420, scripsit Trithemius.
Gennadii autem exemplar Corbeiense supra laudatum, episcopi titulum,
quem editi Fastidio tribuunt, adscriptum a prima manu non habuit; sed
post vocem
additus est recentiori calamo
Librum hunc contulimus cum veteri codice Corbeiensi, cum Remigiano,
Michaelino, Victorino ac duobus Sorbonicis, et cum Holstenii
editione Romana.
|
|