|
Populum Judaicum, quem ad se Deus primum ex semine Abraham prae
caeteris gentibus pertinere optavit, quomodo erudierit, quid eum, ut
sibi placeret, facere, quid observare praeceperit, scire nos
convenit. Primo in loco quod derelicta regione in qua habitare semper
optaverat, patriaque deserta, in alienam provinciam, hoc est, in
Aegyptum migrare fecit, non sine causa, nec sine Dei providentia
factum esse reor. Sed hanc fuisse puto rationem: quia Deus populum
suum elegerat, misericordiae, pietatis, justitiae, caeterisque bonis
operibus cupiens erudire, voluit eum in extera patria pro tempore esse
peregrinum et captivum, ut captivitatis et peregrinationis miseriam
disceret et laboris: quo facilius postmodum misereri peregrinantibus et
laborantibus nosset, si ipse ante peregrinationis miserias didicisset.
Nemo enim peregrino tam libenter miseretur, et advenae, nisi qui
peregrinationis exitus novit. Nemo sic hospitem et sine tecto, suo
introducit hospitio, nisi ut qui ante indiguit alieno. Nemo ita
esurientem cibat, nemo sic sitientem potat, nisi ut qui sitim
esuriemque perpessus est. Nemo tam facile nudum suis operit
vestimentis, quam qui nuditatis et frigoris novit injuriam. Nemo sic
tribulanti et misero et laboranti succurrit, nisi ut qui tribulationum
et miseriarum casus expertus est et laborum. Merito ergo Deus
misericordiae et pietatis magister, qui legem postmodum erat editurus,
per quam populo suo misericordiae et pietatis omniumque bonorum operum
praecepta traditurus, voluit eum prius omnes pressuras et tribulationes
et angustias in terra perpeti aliena, quo facilius postea posset talia
patientium misereri, et suis obtemperare mandatis. Ut putes eum bonum
fuisse agricolam, qui priusquam semen mittat, diu terram aratris et
rastris domat, ne quod illi crediturus est semen pereat: ita et Deus
populum suum diu ante macerat et domat, quam ei salutarium mandatorum
semen impartiat. Denique ut ob hanc causam haec eum pertulisse
evidentius clareat, ipsius Domini intueamur mandata, dicentis,
Advenam non vexabitis, nec tribulabitis eum; fuistis etenim et vos
advenae in terra Aegypti (Exod. XXII, 21). Et iterum
legimus, Deus magnus, qui non accipit personam, sed nec accipit
munera, faciens judicium proselyto, orphano et viduae. Dare panem et
vestimentum dilige; quia et ipse fuisti in terra Aegypti (Deut.
X, 17-19). Et alibi dicit, Si autem messus fueris messem in
agro tuo, et oblivisceris manuam , non reverteris accipere illam:
proselyto et orphano et viduae erit; ut benedicat te Deus in operibus
manuum tuarum, et memor eris quia famulus eras in terra Aegypti, ego
ideo praecipio tibi verbum hoc (Id. XXIV, 19, 24). Unde
facile pervidetur atque dignoscitur, eum populum ob hanc causam cunctis
afflictum fuisse miseriis, ut misereri alteri suo doceretur exemplo:
sicut scriptum est, Docuisti enim populum tuum per talia opera,
quoniam oportet justos esse et humanos (Sap. XII, 19).
Qualem populum suum esse velit, late, ut arbitror, patet: et quibus
possit operibus promereri, plurimis probatur exemplis.
Sed ne ad manifestandam ejus voluntatem parum videatur esse quod
diximus, Legis etiam et Prophetarum praecepta jungamus: et quid Deo
placeat semperque placuerit, et quid crebrius fieri et observari
praeceperit, tam veteris quam novae Legis testimoniis comprobemus :
Diliges Dominum Deum tuum ex toto corde tuo, et ex tota anima tua,
et ex tota mente tua, et ex totis viribus tuis, et diliges proximum
tuum sicut te ipsum. Legis et Prophetarum praecipuum esse mandatum,
Domini et Salvatoris nostri testimonio comprobatur, dicentis, In
his duobus mandatis tota Lex pendet et Prophetae (Deut. VI, 5;
Levit. XIX, 18; Matth. XXII, 40). Quod rescindi non
potest, nec mutari, in duobus istis mandatis omne tam Legis quam
Prophetarum constare praeceptum, et illum Legem implesse qui haec
potuerit implere: nihil enim aliud in lege veteri quaeri, quam ut
Deum et proximum diligas. Et vere ille Legis consummator et factor
est, qui nec in Deum, nec in proximum peccat.
|
|