CAPUT IX. Deum quis diligat. Qualem deceat esse populum Dei.

Sed quid Deum, quid proximum sit diligere, praeterire minime ac dissimulare debeo. Deum diligit, qui suis in omnibus mandatis obtemperat. Deum diligit, qui leges ejus et praecepta custodit. Deum diligit, qui ut ille sanctus est, et ipse se sanctificat: sicut scriptum est, Sancti estote, quoniam et ego sanctus sum Dominus Deus vester (Levit. XIX, 2). Deum diligit, qui et illud prophetae dicentis implet eloquium, Qui diligitis Dominum, odite malum (Psal. XCVI, 10). Deum diligit, qui non alia quam coelestia cogitat et divina. Deus enim non nisi sanctitatis et justitiae et pietatis amator est: et ille Deum diligit, quid non aliud quam quod Deus amare videtur, operatur. Quid sit enim Deum diligere, Domini et Salvatoris doctrina declarat, dicentis, Qui audit verba mea, et facit ea, ille est qui diligit me (Joan. XIV, 21). Si igitur ille Deum diligit, qui quod Deus praecipit, facit; qui non facit, iste non diligit. Omnis vero qui non diligit, odit. Unde clarum atque manifestum est, ab eis Deum odiri, qui sua mandata non servant: de quibus per prophetam dixisse puto, Nonne qui oderunt te, Domine, oderam, et super inimicos tuos tabescebam? Perfecto odio oderam illos, inimici facti sunt mihi (Psal. CXXXVIII, 21, 22). Odit propheta justus peccatores, adulteros, et injustos, et Dei mandata spernentes; sicut alio in loco dicit, Vidi praevaricantes pactum, et tabescebam. Et iterum, Iniquos odio habui, et legem tuam dilexi (Psal. CXVIII, 158, 113). Vide ergo quam justi, quam integri esse debeamus et sancti: quibus praeterquam male conversari non licet, sed nec male conversantes agnoscere. Hoc et beatus Apostolus evidenter ostendit, qui nec panes cum peccatoribus frangi praecepit, dicens: Si quis frater cognominatur inter vos fornicator, aut avarus, aut idolis serviens, aut maledicus, aut ebriosus, aut rapax, cum ejusmodi nec cibum sumere (I Cor. V, 11).

Sanctum esse populum suum Deus voluit, et ab omni contagione injustitiae et iniquitatis alienum. Talem eum esse voluit, tam justum, tam pium, tam purum, tam immaculatum, tam simplicem, ut nihil quod in eo gentes redarguerint invenirent, sed quod admirarentur, et dicerent: Beata gens cujus est Dominus Deus ejus, populus quem elegit in haereditatem sibi (Psal. XXXII, 12). Tales convenit esse Dei cultores et servos mansuetos, graves, prudentes, pios, irreprehensibiles, intactos, immaculatos; ut quisquis eos viderit, stupeat et admiretur, et dicat, Vere hi homines Dei sunt, quorum talis est conversatio. Ita se homo Dei exhibere debet et agere, ut nemo sit qui eum non velit videre, qui non audire desideret; nemo non, cum viderit, Dei esse filium credat: ut vere in eo propheticum illud impleatur, Fauces ejus dulcedinis, et totus desiderium (Cant. V, 16). Nam si se talem exhibeat christianus, si se talem exhibeat Dei servus, ut his qui daemoniis idolisque deserviunt, conversando efficiatur aequalis: incipiet per eum Deus blasphemari, et dici, O christianum Dei servum, cujus tam mali actus, tam turpis opera , tam nequam est conversatio; cujus vita tam impia, tam scelesta, tam luxuriosa, tam sordida. Et erit illius prophetiae reus, Nomen enim Dei per vos blasphematur inter gentes (Isai. LII, 5; Rom. II, 24). Sed vae illis per quos nomen Domini fuerit blasphematum. Deus enim a nobis nihil magis desiderat et requirit, quam ut per actus nostros nomen suum magnificetur ab omnibus: sicut scriptum est, Sacrifica sacrificium laudis (Psal. XLIX, 14). Hoc est enim sacrificium quod Deus super omnes hostias quaerit et diligit, ut per justitiae nostrae opera nomen suum ubique laudetur, et Deus verus esse servorum suorum actu et opere comprobetur. Illi vero Deum diligunt, qui non aliud quam unde nomen ejus glorificetur, exercent.