|
Quomodo Deus diligi debeat, ut potuimus diximus: nunc vero quid sit
proximum tanquam se ipsum diligere, ut possumus explicemus; quanquam
ipsius causae expositio alio in loco breviter disseratur, cum dicitur,
Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV, 16).
Dominus quoque et Salvator noster dicit, Omnia quaecumque vultis ut
faciant vobis homines, ita et vos facite illis similiter (Matth.
VII, 12). Nemo est enim qui sibi malum optet ab aliquo fieri.
Ille ergo proximum suum tanquam se ipsum diligit, qui ei non mali
aliquid, quia nec sibi, vult fieri; sed si quid boni, prout ipse ab
omnibus percipere optat et consequi, libenter impertit: quia non hoc
solum a christiano quaeritur, ut malo careat, sed ut exerceat bonum:
qui etiamsi nihil mali fecerit nec boni, tamen ad aeternae vitae
praemium non admittitur, sed gehennae ignibus mancipatur: sicut in
Evangelio Dominum dixisse legimus de iis qui nihil mali faciunt, nec
boni tamen aliquid operantur: Discedite a me, maledicti, in ignem
aeternum, quem praeparavit Pater meus diabolo et angelis ejus .
Esurivi enim, et non dedistis mihi manducare; sitivi, et non
dedistis mihi bibere; hospes fui, et non suscepistis me; nudus, et
non vestistis me; infirmus, et non visitastis me; in carcere, et non
venistis ad me (Matth. XXV, 41-43). Non quia malum
gesserunt; sed quia bonum non fecerunt, condemnantur. Ex hoc enim
quisque prudens et sapiens recognoscat, quam spem illi habere possint
qui versantur in malis, quando etiam illis vita negatur qui mali nihil
fecerunt, nisi etiam aliquid gesserint boni. Neque enim Deus hoc
tantum quaerit a nobis, ut mali non simus, sed ut efficiamur boni.
Ex malis enim operibus vocantur mali: ita e contrario ex bonis
appellantur boni. Et duo sunt quibus boni servire videntur et mali:
bonus Deus, cui omnes bene conversantes deserviunt; diabolus autem
malus, cujus quisquis qui male operatur, est famulus. Non enim a
nobis hoc solum poscitur, ut non vivendo male servi esse diaboli
desinamus, sed vivendo bene Deo servire videamur. Nam quisquis qui
nec malum videtur operari nec bonum, cujus servus videatur esse
ignoro: vel quomodo vitam a Deo poterit sperare perpetuam, quam bene
faciendo non meruit. Nemo, inquam , sensu proprio se decipiat et
illudat, nemo se vana existimatione seducat. Quisquis bonus non
fuerit, vitam non habet. Quisquis justitiae et misericordiae opera
non fecerit, non potest regnare cum Christo. Quisquis non fuerit
humanus, pius, hospitalis, benignus, clemens, gehennae non evadet
incendium. Deus malos non amat, non diligit peccatores. Quisquis
malum fecerit, inimicus est Dei. Quisquis sine dolo non fuerit,
partem non potest habere cum Christo. Nihil enim amplius est
christiano quaerendum, nihil desiderandum magis, nihilque plus totis
viribus enitendum, quam ut malitiam suo excludat ex corde, quam ut
nequitiam intra pectoris sui conscientiam non admittat, quam ut
bonitatem teneat, justitiam servet, puritatem mentis custodiat. Esto
innocens, si vis cum Deo vivere. Esto simplex, si vis regnare cum
Christo. Quid tibi prodest malitia, quae in mortem trahit? quid
nequitia, quae prohibet regnare cum Christo, quae se habentem
exterminat? sicut scriptum est, Anima enim nequam disperdet qui se
habet (Eccli. VI, 4). Si vis vivere, audi prophetam quid
loquitur: si regnum Christi diligis, audi quomodo illud merearis
adipisci: Quis est, inquit, homo qui vult vitam, et cupit videre
dies bonos? Cohibe linguam tuam a malo, et labia tua ne loquantur
dolum. Diverte a malo, et fac bonum; inquire pacem, et sequere eam
(Psal. XXXIII, 13-15). Hujusmodi enim homines Deus
honorat et diligit, qui malum nesciunt, qui mentiri non norunt,
quorum dolum labia non loquuntur, in quibus non nisi bonitas videtur et
puritas.
Innocentia est quae nos commendat Deo: simplicitas est quae facit
regnare cum Christo. Quomodo Deus nonnisi innocentes diligat, et
sibi velit esse conjunctos, testimoniis plurimis declaratur, sicut in
Psalmis scriptum est, Innocentes et recti adhaeserunt mihi (Psal.
XXIV, 21). Et alibi mandatur et dicitur, Custodi
innocentiam, et vide aequitatem, quoniam sunt reliquiae homini
pacifico (Psal. XXXVI, 37). Quantum innocentia homini
praestet et conferat, etiamsi sero servetur, prophetae David
testimonio comprobatur, qui cum graviter ante peccasset, postea
judicari se non timet, ex quo innocentiam nosse coepit, sicut ipse
dicit: Judica me, Deus, quoniam ego in innocentia mea ingressus sum
(Psal. XXV, 1). Sciebat igitur sibi jam non metuendum esse
judicium, quia innocentiam vel sero cognoverat. Et alio in loco
dicit, Me autem propter innocentiam suscepisti (Psal. XL,
13). Suscepit postmodum propter innocentiam Deus, quem propter
malitiam ante repulerat. Innocentes vero nec confundi coram Deo
posse, manifestum est, cum dicitur, Quanto tempore innocentes
custodierint justitiam, non confundentur (Prov. XIII, 6).
Nihil enim Deo dignius, nihil charius esse potest, quam ut
innocentia tota observatione teneatur. Licet quis in aliis operibus
devotus appareat, si illam non habuerit, sibi frustra blanditur de sua
devotione. Si illam Judaeis etiam sub veteri Lege degentibus,
quando adhuc illis inimicum licebat odire, observare praeceptum est;
quid te nunc agere convenit christianum, qui inimicum tuum juberis
amare? Quando enim innocens non eris? vel cui esse poteris malus,
qui inimicis praeciperis esse bonus (Matth. V, 44)? Sed tu
forsitan et proximum odis, cui nec externum odisse conceditur: et
fratrem persequeris, qui amare praeciperis inimicum: et christianum te
esse credis, qui nec Novi nec Veteris Testamenti praecepta
custodis? Sed ne sine causa te christianum aestimes, et de solo tibi
nomine blandiaris; qualem te esse oporteat, Apostolum audi dicentem,
Qui furabatur, jam non furetur: magis autem laboret operando manibus
suis quod bonum est, ut habeat unde tribuat necessitatem patienti.
Omnis sermo malus de ore vestro non procedat: sed si quis bonus ad
aedificationem fidei, ut det gratiam audientibus. Et nolite
contristare Spiritum sanctum Dei, in quo signati estis in die
redemptionis. Omnis amaritudo et ira et indignatio et clamor et
blasphemia auferatur a vobis cum omni malitia. Estote autem invicem
benigni et misericordes: donantes invicem, sicut et Deus in Christo
donavit vobis. Estote autem imitatores Dei , sicut filii
charissimi; et ambulate in dilectione, sicut et Christus dilexit
nos, et tradidit semetipsum pro nobis oblationem et hostiam Deo in
odorem suavitatis. Impudicitia autem et omnis immunditia et avaritia
nec nominetur inter vos, sicut decet sanctos, aut turpitudo, aut
stultiloquium, aut scurrilitas, quae ad rem non pertinet, sed magis
gratiarum actio. Hoc enim scitote, quod omnis impudicus aut
immundus, aut avarus, quod est idolorum servitus, non erit haeres in
regno Christi et Dei (Ephes. IV, 28-V, 5). Ille se
merito christianum judicet, qui haec praecepta custodit, qui sanctus,
humilis, et pudicus, et justus est, qui in misericordiae et justitiae
operibus conversatur.
|
|