CAPUT XI. Quorum preces Deus non exaudiat. Justus esse debet qui orat.

Nam tu illum christianum putas, in quo nullus christianitatis est actus, in quo conversatio nulla justitiae est, sed nequitia, impietas et scelus? Illum christianum putas, qui opprimit miserum, qui pauperem gravat, qui res concupiscit alienas, qui ut se divitem faciat, plures efficit indigentes, qui lucris gaudet injustis, qui de alienis lacrymis cibum capit, qui miserorum ditatur interitu, cujus os assidue mendacio violatur, cujus labia nonnisi indigna et obscena et scelesta loquuntur et turpia, cui cum jubeatur distribuere sua, invadit aliena? Et ad ecclesiam talis audenter accedit, et temere et importune expandit impias manus, illicito raptu et insontium cruore violatas: et ore illo polluto atque sacrilego, quo fuerat paulo ante aut falsa locutus aut turpia, preces ad Dominum, quasi nihil sibi mali conscius fundit. Quid agis impudens et miser? Quid te majorum peccatorum onere gravas? Quid Deo praeter contemptum injuriam irrogas? Quid ad provocandam celerius ejus iram, in testimonium poenae tuae sceleratas ad Deum porrigis manus, ad quas ille non respicit, qui non nisi sanctas et immaculatas sibi jussit offerri? Quid ore illo Deum rogas, quo paulo ante locutus es male: cujus quamvis multiplicentur, abominatur preces, sicut scriptum est: Cum extenderitis manus vestras, avertam faciem meam a vobis; et si multiplicaveritis preces, non exaudiam: manus enim vestrae sanguine plenae sunt. Lavamini, mundi estote, auferte nequitias ab animis vestris (Isai I, 15, 16). Bene sibi ille conscius esse debet et certus, et suae innocentiae fidus, qui ad Deum manus extendit et porrigit, cum Apostolus dicat, Volo autem viros orare in omni loco, levantes puras manus (I Tim. II, 8). Ille autem ad Deum merito extollit manus, ille preces bona conscientia fundit, qui potest dicere, Tu nosti, Domine, quam sanctae, quam innocentes, quam purae sint ab omni fraude et injuria et rapina, quas ad te expando, manus; quam justa, quam immaculata labia et ab omni mendacio libera, quibus tibi, ut mihi miserearis, preces fundo. Talis enim cito meretur audiri, et antequam penitus preces fundat , potest impetrare quod postulat.