|
Scio enim esse quos ita nequitiae et avaritiae profunda caligo
caecavit, ut cum illis prospere cesserit quod aut pauperem per
potentiam vinxerint, aut innocentem testimoniis falsis obruerint, aut
infirmum virtute superaverint, aut furtum fecerint, aut rapinam; Deo
gratias agant, quo opitulante talia perpetrasse se credunt, et tam
iniquum Deum judicent, ut putent eum scelerum suorum fuisse
participem. Stulti et miseri usque adeo suis iniquitatibus excaecati,
ut non intelligant Deo non posse placere quod prohibet: et quasi unum
crimen satis non sit, nisi adhuc male sentiendo de Deo adjiciatur et
aliud. Alii vero hoc se justificari existimant, quod de substantia
pauperum exiguam eleemosynam faciant; et de eo quod plurimis
abstulerunt, uni quiddam minimum largiuntur. Cibatur unus unde plures
esuriunt, et de multorum spoliis VIX pauci teguntur. Non talem
eleemosynam Deus quaerit, nec vult pietatem uni de alterius
crudelitate praestari. Melius est enim te non facere eleemosynam,
quam unde paucos tegis, inde plurimos facias denudare; et ut unum
vestias, plures spoliare vestitos. Illam eleemosynam Deus
comprobat, quae de justis laboribus ministratur, sicut scriptum est:
Honora Deum de tuis justis laboribus, et deliba ei de tuae justitiae
fructibus (Prov. III, 9). Nam illam abominatur et reprobat,
quae de lacrymis praestatur alienis. Quid enim prodest, si te
benedicat unus, unde plurimi maledicunt? Vel quid confert tibi illa
eleemosyna, quae de substantia praestatur alterius? Revera timendum
est, quod Deus non habeat unde pauperes suos pascas, nisi tu aliena
diripias?
|
|