|
Alios autem novi, quos ita insipientiae et imprudentiae tenebrosa
ignorantia fallit ac decipit, ut fidem quam habere se simulant, sine
justitiae operibus apud Deum sibi censeant profuturam: et hoc erroris
genere sine metu crimina nefanda committunt, dum credunt Deum non
criminum, sed perfidiae tantum ultorem. Et ejusmodi non solum se
ipsos perisse contenti sunt, sed et alios in quibus nullum divinae
scientiae lumen est, suis nituntur laqueis implicare. Et impletur in
illis Salvatoris nostri sententia dicentis, Caecus si caeco ducatum
praestet, ambo in foveam cadunt (Matth. XV, 14). Nam si
nullum crimen, sed sola perfidia condemnatur; ergo securi peccamus et
liberi. Et sine causa dedit Deus mandata justitiae, si sola sine
justitiae opera fides prodest. Unde hic tam impius, tam scelestus,
tam perfidus ignorantiae error obrepserit, scire non possumus; nisi
forte ex illis qui hoc exemplo in Lege veteri populum seducebant, et
secum aeternae morti et perpetuo tradebant interitui, de quibus
scriptum est, Nolite audire sermones prophetarum, qui prophetant
vobis; quoniam vani sunt ipsi, et visiones a corde suo loquuntur, et
non ab ore Domini. Dicunt enim his qui repellunt verba Domini, Pax
erit vobis; et omnibus qui vadunt in voluntatibus suis, omni qui vadit
in errore cordis sui dicunt, Non venient super te mala (Jerem.
XXIII, 16, 17). Multa quidem nobis, imo totius Legis
testimonia aderant, quibus tam perniciosum errorem destruere ac
sepelire poteramus: sed ne legentem diutius fatigemus, sufficiant
pauca de plurimis. Respondeat mihi ille cujus talis est sensus: Adam
a Deo factus est homo primus in primo statu mundi , perfidiae an
peccati causa damnatus est (Gen. III, 17)? In quo nihil
fuisse incredulitatis invenio praeter solam inobedientiam, cujus causa
ille damnatus est, et omnes suo damnantur exemplo. Cain quoque non
perfidiae causa, sed quia fratrem interemerat, condemnatus est (Id.
IV, 11). Quid plura? Universus hic mundus ut diluvio
interiret, non perfidiae causam, sed criminum lego fuisse (Id.
VI, 13). Sodoma et Gomorrha ut repentino cremarentur incendio,
nullam causam incredulitatis invenio, nisi peccatorum et scelerum
(Id. XVIII, 20): quod Scriptura evidentissime demonstrat,
et dicit, Homines Sodomitae mali et peccatores erant in conspectu
Dei valde (Id. XIII, 13). Populus ille Judaicus ut tam
frequenter interire videretur et corripi, nonne peccatorum causa
praestabat?
Sed dicit aliquis , Veteris Legis testimonia tantum non accipio,
nisi mihi et Novi Testamenti exempla protuleris. Accipe Ananiam et
Saphiram, quos apostolica sententia non perfidiae crimine, sed furti
et mendacii causa damnavit (Act. V, 4, 9). Forsitan dicturus
es mihi, Quid ergo Apostolus dicit, Arbitramur enim justificari
hominem per fidem sine operibus legis (Rom. III, 28)? Ipsum
qui hoc dicit, lego hominem absentem etiam condemnasse, quia uxorem
patris acceperit (I Cor. V, 1). Intelligenda Scriptura, quae
scientibus convenire videtur in omnibus, et nonnisi solis a quibus
minime intelligitur discrepare. Justificari hominem Apostolus per
fidem sine operibus legis dicit; sed non sine illis operibus, de
quibus alterum apostolum audio dicentem, Fides sine operibus mortua
est (Jacobi II, 20). Paulus enim apostolus de operibus Legis
locutus est, hoc est, de circumcisione carnali, et neomenia, et
sabbato, et hujusmodi caeteris, quae Lex fieri ante praeceperat, et
jam Christi tempore non erant necessaria; iste vero de operibus
justitiae loquitur, quae qui non fecerit mortuus est, quamvis se
simulet esse fidelem.
Sed dicit quis illud Apostoli, dicentis, Corde enim creditur ad
justitiam, ore autem confessio fit ad salutem (Rom. X, 10).
Stulte, hoc Baptismi impletur in tempore: quo ut baptizetur quis,
sola confessio desideratur et fides. Nam quid tibi ipsius Baptismi
lavacrum prodest, si sola sine justitia fides quaeritur? Baptismo
enim peccata ablui fides omnium tenet. Si deinceps peccandum est,
abluisse quid prodest? Audi quid dicat Dominus homini semel sanato:
Ecce sanus factus es: jam noli peccare, ne quid tibi deterius eveniat
(Joan. V, 14). Hoc et beatus Petrus apostolus manifestissime
docet, ei deterius aliquid, qui post agnitam justitiae viam
peccaverit, evenire, cum dicit: Si enim refugientes coinquinationes
mundi, in cognitione Domini nostri et Salvatoris Jesu Christi, his
rursum implicati superantur, facta sunt eis posteriora deteriora
prioribus. Melius enim erat illis, non cognoscere viam justitiae,
quam post agnitionem retrorsum converti ab eo quod illis traditum est
sancto mandato. Contingit enim eis illud veri proverbii, Canis
reversus ad suum vomitum; et, Sus lota in volutabro luti (II
Petr. II, 20-22). Hoc et beatus apostolus Paulus testatur
et loquitur, hominem post Baptismi sanctificationem pristino errore
peccantem non sine ingenti poenitentia conservari, dicens:
Impossibile est enim eos qui, postquam semel illuminati sunt,
gustaverunt etiam donum coeleste, et participes sunt facti Spiritus
sancti, gustaverunt nihilominus bonum Dei verbum virtutesque saeculi
venturi, et prolapsi sunt, renovari rursus ad poenitentiam, rursus
crucifigentes sibimetipsis Filium Dei, et ostentui habentes (Hebr.
VI, 4-6).
Quemdam ad Salvatorem accessisse, et quid faciendo vitam aeternam
perciperet interrogasse, evangelista testatur: cui ita a Domino
responsum est, Si vis vitam habere, serva mandata (Matth. XIX,
17). Non dixit, serva tantum fidem. Nam si sola fides
quaeritur, superflue jubentur mandata servari. Sed absit ut ego
Dominum meum aliquid dicam praecepisse superfluum. Sed dicunt hoc
illi, qui peccando jam filii perditionis effecti sunt; et hoc tantum
solatium se habere credunt, si alios secum potuerint morti perpetuae
mancipare. Nam si Deus peccatorem non punit; ubi est illud
propheticum, Si justus vix salvus erit, peccator et impius ubi
parebunt (Prov. XI, 31; I Petr. IV, 18); et alibi,
Quia peccatores peribunt (Psal. XXXVI, 20)? et iterum,
Deficiant peccatores a terra et iniqui, ita ut non sint (Psal.
CIII, 35); et iterum, Sicut deficit fumus, deficiant; sicut
fluit cera a facie ignis, sic pereant peccatores a facie Dei (Psal.
LXVII, 3)? Nullum hic tantum incredulum et infidelem, sed
peccatores audio condemnari. Et Salvatorem nostrum quodam loco
dixisse lego, Non omnes qui dicunt mihi, Domine, Domine,
intrabunt in regnum coelorum; sed qui faciunt voluntatem Patris mei,
qui in coelis est (Matth. VII, 21). Utique isti Christum
credebant, qui eum etiam Dominum nuncupabant: nec idcirco illis
coelestis regni janua panditur, quia illum ore, quem factis abnuunt,
confitentur. Negari autem Deum factis non minus quam verbis,
Apostolus dixit, Deum confitentur se nosse, factis autem negant
(Tit. I, 16). Et Dominus in Evangelio: Multi mihi dicent
in illa die, Domine, Domine, nonne in nomine tuo ejecimus
daemonia, et in nomine tuo virtutes multas fecimus? Et dicam illis,
Nunquam vos cognovi. Discedite a me, omnes qui operamini iniquitatem
(Matth. VII, 22). Usque adeo isti credidisse dicuntur, ut
in nomine Domini virtutes etiam operarentur: nec tamen eis proderit
fides, quia justitiae opera non fecerunt. Itaque si sola fides
prodest, cur illi cum angelis satanae in perpetuum gehennae ignibus
mancipantur, qui non perfidiae causa, sed quia boni nihil fecerant,
judicantur: sicut scriptum est, Et dicet eis Rex qui a sinistris
sunt, Discedite a me, maledicti, in gehennam aeternam, quam paravit
Pater meus diabolo et angelis ejus. Esurivi enim, et non dedistis
mihi manducare, etc. (Id. XXV, 41, 42). Non dixit
utique, quia non credidistis mihi: unde intelligi datur, eos non
incredulitatis causa, sed propter bonorum operum sterilitatem esse
damnandos.
|
|