CAPUT XV. Viduarum triplex genus. Qualis Christi vidua debeat esse.

Haec tibi, soror dilectissima, quid christianum agere conveniat, prout potui, explicavi. Si ergo omnes generaliter qui Christiani nuncupantur, esse tales oportet; nunc tuae prudentiae est aestimare, qualem tu te viduam debeas exhibere, quam cunctis bene conversantibus esse oportet exemplum. Tria autem esse viduarum genera non ignorare te credo. Unum quod perfectissimum est, coelesti praemio destinatum: quod, ritu illius de Evangelio viduae, Deo orationibus et jejuniis die noctuque deservit (Luc. II, 37). Aliud vero, quod filiorum curam habere dicitur et domus, non tanto dignum, nec tamen peccatis obnoxium. Tertium autem genus est in epulis et deliciis, quod aeternae morti servatur et poenae. Sicut scriptum est, Viduas honora, quae verae viduae sunt. Istae sunt primae, quae dicuntur et verae, et quae jubentur a tanto sacerdote, hoc est, a Timotheo honorari. Secundae sunt, quibus jam haberi non jubetur honor, nec tamen vita negatur: de quibus dicitur, Quae autem filios habent aut nepotes, discant primum domum suam pie tractare, et parem gratiam reddere parentibus. Illae vero tertiae sunt, de quibus scriptum est, Vidua autem quae in deliciis est, vivens mortua est (I Tim. V, 3, 4, 6). Unde intelligi datur, non omnes viduas esse aequales; nec eas Deo placere, quae corpore tantum viduae videntur esse, non opere.

Qualis autem Christi vidua debeat esse, Apostolus dicit: Quae autem vere vidua est, sperat in Domino, et instat orationibus die ac nocte. Nec illud praeterire te volo, quod quando veras viduas Apostolus nominat, esse demonstrat et falsas, hoc est, actu, mente, conversatione, non corpore. Et alibi viduae verae et electae actum conversationemque describit idem apostolus dicens, Vidua eligatur quae fuerit in operibus bonis testimonium habens. Si filios educavit, quod subintelligitur, Deo; si hospitio recepit, si sanctorum pedes lavit, si tribulationem patientibus subministravit, si omne opus bonum subsecuta est (Ibid. 5, 10). Hanc esse veram viduam judicavit, cujus talia sunt opera. Illa vero quomodo se Christi viduam dicit, quae nihil tale aliquando operata est? Sed sunt aliquae divites, nobiles et potentes, quibus forsitan videtur indignum, ut aut filios Deo, et non saeculo educent, aut hospitio recipiant advenam, aut sanctorum pedes laboriosos, lutulentos et horridos lavent, et delicatis et nitidis manibus tangant. Sed nec dignae erunt tales in futuro tempore sanctorum esse consortes, quos ita in praesenti spreverunt; nec partem habere poterunt cum Christo, quem suscipere noluerunt, et cujus plantas suis contrectare manibus horruerunt: quia Christum spernit, quicumque ejus famulos spernit; sicut ipse dicit, Qui vos spernit, me spernit (Luc. X, 16). Mariae, unde Christi pedes lavaret, lacrymae abundarunt: nostri autem temporis feminis unde peregrinorum pedes lavent ipsa deficit aqua. Tu ergo, sanctissima et prudentissima femina, ne velis imitari hujusmodi, quae cum audenter malefecerint, benefacere erubescunt; et confunduntur juste vivere, quae non sunt peccare confusae, et quae se morti ultro obtulerunt, nec invitatae revertuntur ad vitam: quae hominum magis risus subsannationes et fabulas quam Dei judicium pertimescunt, et quibus charius est miseris hominibus placere quam Christo. Sed esto talis, qualem te Dominus esse praecepit, qualem Apostolus jubet exhiberi et Christi vidua, esto sancta, humilis et quieta: misericordiae et justitiae opera indesinenter exerce. Et quisque te in opprobrium habeat, quisque subsannet et irrideat: tu tantum Deo placeas, et quae Christi sunt geras. Ante omnia incessabiliter Domini tui meditare mandata, orationibus et Psalmis instanter incumbe: ut si possibile est, nemo te aliquando nisi aut legentem inveniat, aut orantem. Et cum fueris talis, nostri memento, qui te tantum diligimus, ut quod praesentes praestare non possumus, conferamus absentes.