|
Humilis de se auctoris opinio. Ut ego peccator et ultimus,
insipientior caeteris, et imperitior universis, te ut sanctitatis et
justitiae viam pergas, crebrioribus audeam litteris admonere, non me
propriae justitiae fiducia, non sapientiae peritia, non scientiae
gloria, sed sola quam secundum Deum animo ac mente concepi,
charitatis tuae causa compellit: quae me peccatorem et ignarum, ad
dicendum ita hortatur et provocat, ut cum loqui nesciam, tacere non
possim. Vellem itaque et libenter optarem, te eorum habere notitiam
quorum et sapientia affluentior est, et facundia major, et scientia
uberior, et conscientia ab omni peccatorum contagione liberior, qui te
verbis juste instruerent et exemplis. Nos enim praeterquam quod mentem
nostram ita insipientiae et ignorantiae caligo caecavit, ut divinum
aliquid nequeat sentire vel dicere; adhuc insuper et omnium redarguit
conscientia peccatorum, ut etiam si quid luminis possit habere,
abscondat: et ita fit ut praeterquam quod dicere non habemus, hoc
etiam quod habemus, non fiducialiter proferre conscientia prohibente
possimus. Tu tamen dum peritior tibi apparere possit et melior,
rudibus admonitionibus nostris interim esto contenta, et charitati da
veniam; cujus est non considerare quid offerat, nec quod non habet,
quaerit; sed totum quod habet, libenter impertit: ad cujus non tam
muneris speciem, quam animi respice voluntatem, et diligenter adverte
quid tibi illa negare poterit, quae totum dare potuit quod habebat.
Obtulisset etiam quod non habebat si posset, quae totum potuit quod
habebat offerre . Sitit itaque ille, sed parum, qui decurrentis
interim rivi aqua non potest esse contentus, donec ad fontem uberiorem
purioremque perveniat. Nec illum satis esurire credo, qui cum panes
cibarios habeat, nitidos exspectat et candidos. Ita et tu,
dilectissima soror, quam ego certus sum esurire nimium et sitire
coelestia, cibarios interim mande panes, donec siligine candentes
invenias: exigui et turbulenti rivuli aquam pota, usquequo
affluentioris haurias puriorem. Nec tibi interim panis noster,
quamvis rusticus videatur esse, displiceat. Rusticus enim panis
incultior videtur esse, sed fortior et celerius esurientem stomachum
satiat, fessumque corroborat, quam qui siligineus videtur et nitidus.
Nunc ergo dicam sermonem prout valeo, et quid christianum agere
conveniat, ut potero, explicabo. Cujus rei, et unde prius exordium
sumam, justius non invenio, quam ut primum de christiano ipso vocabulo
disputem, et cur quis christianus nuncupetur exponam.
|
|