|
Christum unctum interpretari, sapientium et fidelium nullus ignorat.
Unctos vero non nisi sanctos viros et satis Deo dignos semper fuisse
manifestum est, nec alios quam Prophetas aut sacerdotes aut reges.
Et tam magnum fuit ipsius unctionis mysterium, ut in Judaico populo
non omnes illud, sed satis pauci de plurimis mererentur accipere; et
hoc usque ad adventum Domini nostri Jesu Christi, quem Deus oleo
laetitiae, id est, Spiritu sancto, prae caeteris consortibus suis
unxit (Psal. XLIV, 8). Ex quo tempore credentes illi et
baptismatis illius sanctificatione purgati, non aliquanti, sicut sub
lege prius fuerat, sed omnes in Prophetis et sacerdotibus unguntur et
regibus. Cujus unctionis quales esse debeamus admonemur exemplo; ut
in quibus tam sancta est unctio, sit non minus sancta conversatio. Ex
sacramento enim unctionis hujus, et Christi et Christianorum omnium,
id est, in Christo credentium, vocabulum descendit et nomen; quod
nomen ille frustra sortitur, qui Christum minime imitatur. Quid enim
tibi potest vocari quod non es, et nomen tibi usurpare alienum? Sed
si christianum te esse delectat, quae Christi sunt gere, et merito
tibi christiani nomen assume. Aut forsitan non esse, sed vocari
desideras? Hoc satis foedum et miserum est, te velle vocari quod non
sis. Nemo enim ita transit ad Christum, ut christianus appelletur,
et non sit. Qui christianus dicitur, Christum se habere Dominum
profitetur. Et vere habet, si ei in omnibus obsequatur et serviat.
Si quominus, Christi ille non famulus, sed subsannator est et
derisor, qui ejus se servum dicit, cui servire dissimulat. Huic ergo
judicium geminum servatur; et pro Dei subsannatione, quem sine causa
Dominum appellavit, et pro qualitate peccati.
|
|