|
Sed plerosque incredulos et impudentes et perfidos misericordis Dei
longa patientia peccare facit intrepidos; ut ex hoc peccatorum suorum
Deum non arbitrentur ultorem, quod non statim velit punire peccantes.
Miseri et ingrati, suae salutis improvidi, quia hoc etiam Deo
imputant, quod eorum differatur interitus: ignorantes Dei providentia
duplici ratione servari, ut et humano generi longa ejus patientia
consulatur; et ne ille judicetur impatiens, si illico voluerit damnare
peccantes . Nam si tam patiens non esset, jam diu humani generis
origo desiisset: nec justos de peccatoribus haberemus, si confestim
Deus vellet punire qui peccant. Nonnullos enim scimus et legimus,
qui antea aut ignorantiae caecitate, aut causa perfidiae, aut
adolescentiae vanitate decepti, multiplici et vario peccatorum genere
tenebantur obnoxii, et per sustentantis Dei clementissimam patientiam
postmodum ab errore sunt conversi, majores adhuc operas fecisse
justitiae, quam ante peccata commiserant. Deus enim non donat
peccata, sed differt; nec perseverantem peccatorem a morte liberat,
sed ut vel sero convertatur et vivat, patienter exspectat: sicut
beatus Petrus apostolus ait, Non tardat Dominus promissis ; sed
patienter agit propter vos, nolens aliquos perire, sed omnes ad
poenitentiam converti (II Petr. III, 9). Ille enim te quasi
pius, benignus, et clemens, illico idcirco non percutit, ut tu
quanta illius erga te sit pietas, quanta clementia sit recognoscas,
qui te peccatorem et impium exspectare mavult, et servare conversum,
quam punire peccantem: sicut per prophetam ipse Dominus loquitur, et
quantum velit homini misericordiae pietatisque largiri, propriae vocis
benignitate depromit, dicens: Et iniquus si convertat se ab omnibus
iniquitatibus suis quas fecit, et custodiat mandata mea, et faciat
judicium, et justitiam, et misericordiam; vita vivet, et non
morietur: omnia delicta ejus quaecumque fecit, non erunt in memoria:
in justitia sua, quam fecit, vivet. Et, Numquid voluntate volo
mortem injusti, dicit Adonai Dominus, quam ut avertat se a via sua
mala, et vivere ei faciam (Ezech. XVIII, 21-23)? Et
alibi, Iniquitas iniqui non nocebit ei, in quacumque die averterit se
a sua iniquitate (Id. XXXIII, 12). Et iterum,
Convertimini, filii convertentes, et ego sanabo contritionem vestram
(Jerem. III, 22). Ecce quomodo te Deus, ut a peccatis tuis
vel sero convertaris et salvus esse possis, monet et provocat. Ecce
qualiter jam morti obnoxium ut vivat hortatur; quam leniter, quam
clementer invitat, ut etiam peccatoribus patris non neget pietatem: et
adhuc filios appellat, qui patrem Deum peccando perdiderunt: sicut et
ipse se perdidisse peccatores alio in loco cum voce flebili et
miserabili quadam lamentatione testatur, dicens: Sine filiis factus
sum, perdidi populum meum propter peccata eorum (Id. XV, 7).
Ex hoc ergo cognosce, qualiter te Deus diligat, quem mavult vivere,
quam perire. Et tu eum contemnis et despicis, qui amplius quam tu
ipse te diligit, qui te mori cupientem vult vivere? Nolo, inquit
Dominus, mortem peccatorum , sed ut convertantur et vivant (Ezech.
XVIII, 23). Tu ergo mori voluisti peccando, ille te vivere
vult convertendo. O stulte, o irreverens et ingrate, qui nec in hoc
Deo, qui tibi vult misereri, consentis; qui te mavult sua pietate
salvare, quam tuo perire peccato!
|
|