|
Nemo ergo sibi ideo blandiatur, nemo se stulta et vana suspicione
decipiat, nemo idcirco securus delinquat et liber, quod super
peccatores confestim Dei ira judiciumque non veniat; ut ex hoc
opinetur se impune peccasse, quod non illico perimatur: sed hoc magis
differre Deum, quam dissimulare cognoscat; et iram ejus
peccatoribus, quam veniam, subito et repente venturam, sicut scriptum
est: Ne dixeris, Peccavi, et quid accidit mihi triste? est enim
Altissimus redditor patiens. Et alibi, Ne tardes converti ad
Dominum, neque differas de die in diem; subito enim veniet ira ejus
(Eccli. V, 4, 8). Quod in plerisque impletur, quibus ob
nimia peccata, et in praesenti Dei ira supervenit, et in futuro
servatur. Sed hoc nemo intelligit, nemo cognoscit: nec quisque
adversa sustinens malis suis aestimat irrogari; sed quod pertulerit,
consuetudinis potius putat esse, quam criminis. Et idcirco Deus in
praesenti non videtur punire peccantes; quia cum punit, non
cognoscitur. Multi sunt enim, quos nemo intelligit, qui ob
multitudinem peccatorum jam ante judicii diem in praesenti etiam
judicantur. Aut dicat, quis, si quem sacrilegum, sanguinarium,
rapacem, falsarium, homicidam, furem, fraudulentum, adulterum,
caeterorumque criminum reum, vel in praesenti tempore potuerit videre
longaevum? Nos enim plurimorum exempla videmus, per quae probare
sufficimus, sceleratos et impios, peccatorum suorum fine completo, et
hoc etiam tempore judicari, et praesentem eis vitam negari non minus
quam futuram.
Sed hoc ille facilius intelligere potest, qui per diversa tempora
diversorum judicum impie scelerateque conversantium exspectavit
interitum . Quorum quo potestas sublimior est, eo ad peccandum major
audacia, quae totum sibi licere credit quod potest: et dum alterius
judicium non timent qui alios judicant, ad peccandum praecipites sunt.
Ita fit, ut qui hominis non timent in delinquendo judicium, Deum
judicem sentiant et ultorem. Ex quibus alii qui insontium animarum
sanguinem frequenter effuderant, ita iram Dei judiciumque sensere, ut
ipsi postmodum sanguinem fundere cogerentur suum, qui libenter
fundebant alienum. Alii vero qui similia commiserant, sic Dei
indignatione prostrati sunt, ut insepulti jacerent, et esca feris et
coeli volucribus fierent. Alii autem qui innumerabilem hominum
multitudinem injuste peremerant, membratim particulatimve concissi, ut
non minor fuerit concisura membrorum quam quos interimi fecerant,
numerus punitorum. Et quorum judicio maritis injuste peremptis multae
effectae viduae, multi orphani patribus occisis derelicti, quibus
praeter orbitatem mendicitas inferebatur et nuditas: nam addebant
impietati et crudelitati quod deerat, ut eorum quos fecissent occidi,
spoliarent et liberos: nunc vero ipsorum conjuges viduae et filii
orphani alienis quotidie egent panibus. Nonne videtur tibi istud
testimonium in ipsis esse completum comminantis Dei et dicentis,
Viduam et orphanos non vexabitis. Quod si vexaveritis eos, et
vociferantes clamaverint ad me; exaudiam vociferationem eorum, et
irascar animo, et perimam vos gladio, et erunt conjuges vestrae
viduae, et filii vestri orphani (Exod. XXII, 22-24)? O
indignum nefas! o scelestum facinus! o nimia et non ferenda
crudelitas! Duo saevissima et atrocissima uno perpetrantur in
tempore; homicidium fit, ut rapina succedat: occiduntur mariti,
occiduntur et patres, quo facilius viduae spolientur et orphani: et
ita quisque in alterius morte congaudet, quasi non sit ipse quandoque
moriturus. Merito ergo Deus hujusmodi crudelitatibus et impietatibus
commovetur. Merito judicium suum in quibusdam etiam ante tempus
ostendit. Merito vita talibus nec praesens nec futura conceditur.
Quorum nos, ne sceleratos et impios in praesenti etiam Dei judicium
evadere posse existimemus, admonemur exemplo.
|
|