|
Sed hoc magis sentire nos convenit, tamdiu unumquemque Dei patientia
sustentari, quamdiu nondum peccatorum suorum terminum finemque
repleverit: quo consummato eum illico percuti, nec illi jam veniam
ullam reservari. Esse autem certum peccatorum modum atque mensuram,
Dei ipsius testimonio declaratur. Et quod unusquisque vel celerius
vel tardius, prout peccatorum suorum modum expleverit, judicetur,
evidentissime demonstratur, quando de Sodomorum et Gomorrhaeorum
interitu atque incendio, qui sua jam peccata repleverant, ad Abraham
Deus loquitur, dicens: Clamor Sodomorum et Gomorrhaeorum repletus
est, et peccata eorum magna vehementer repleta sunt (Gen.
XVIII, 20). De Amorrhaeis vero quid dicit, qui sua nondum
peccata finierant, quos post multos annos quam supra dictae civitates
crematae sunt, constat esse deletos? Nondum repleta sunt peccata
Amorrhaeorum usque adhuc (Id. XV, 16). Quo exemplo
manifestissime instruimur et docemur, singulos secundum peccatorum
suorum plenitudinem consummari, et tamdiu ut convertantur sustineri,
quam diu cumulum suorum non habuerint delictorum. Nemo se, inquam,
fallat, nemo se decipiat: malos non amat Deus, peccatores non amat,
injustos non amat, rapaces, crudeles, impios; sed amat bonos,
justos, pios, humiles, innocentes, mites: sicut scriptum est,
Quoniam non Deus volens iniquitatem tu es. Non habitabit juxta te
malignus, neque permanebunt injusti ante oculos tuos. Odisti omnes
qui operantur iniquitatem, perdes omnes qui loquuntur mendacium
(Psal. V, 5-7).
|
|