|
Sed dicit aliquis , Quid est quod videmus bonos etiam perire cum
malis? Illi non pereunt, sed evadunt, qui de malorum consortio et
persecutionibus liberantur, et ad requiem transferuntur. Illi plane
moriuntur et pereunt, quos de hoc mundo recedentes, majoris adhuc
judicii supplicium exspectat et poena. Vocantur enim ante tempus
boni, ne diutius vexentur a noxiis: mali vero et impii tolluntur, ne
bonos diutius persequantur. Justi de pressuris, tribulationibus et
angustiis vocantur ad requiem: impii vero de luxuriis et opibus et
deliciis rapiuntur ad poenam. Illi enim vadunt ut judicent, isti ut
judicentur: illi ut vindicentur, isti ut in eos vindicta celebretur,
sicut scriptum est, Justus autem si morte praeoccupatus fuerit, in
refrigerio erit; et iterum, Vivens inter peccatores translatus est;
et iterum, Placita enim erat Deo anima ejus, et ideo properavit de
medio iniquitatis eripere eum; et iterum, Cum impiis iter ad mortem,
illi autem sunt in pace (Sap. IV, 7, 10, 14, et III,
3). Vides ergo hanc solutionem corporis justis et Dei cultoribus
requiem esse, non poenam: et cum dissolvuntur, liberari eos potius,
quam perire. Et idcirco ipsam solutionem qui fideles sunt nec timent,
nec verentur, sed venire magis desiderant et exoptant : per quam sibi
requiem intelligunt exhiberi, non poenam. Iniqui vero et impii et
suorum scelerum conscii eam merito naturali providentia pertimescunt,
per quam se non nesciunt judicari. Quapropter hac ratione reddita et
accepta, non oportet nos omnino peccare: praesertim cum non ignoremus
peccatoribus judicium et in praesenti esse, et in futuro servari.
|
|