CAPUT VI. Indecorum est christiani nomen sibi arrogare sinere. Christianus verus quis.

Nec in hoc nobis nomine tantum, quod christiani dicimur, blandiamur: sed propter hoc etiam nos judicandos credamus, si nomen nobis frustra vindicemus alienum. Aut si aliquis tam incredulus est, tam infidelis, tam pertinax, tam obstinatus, tam audax, ut quae quandoque ventura est, Dei judicis iram indignationemque non metuat, vel humanam consuetudinem erubescat; et videat quam brutus, quam insipiens ille, quam stultus ab ipsis etiam gentibus judicetur, cujus tanta est vanitas tantaque dementia, ut sibi nomen adipiscatur alienum. Quis enim tam vanus et miser est, qui advocatum, cum litteras nesciat, audeat profiteri? Quis tam insanus et excors, ut profiteatur militem, qui nesciat arma gestare? Nemo enim quodcumque nomen sine causa sortitur. Sutor ut dicatur, necesse est ut calceamenta conficiat: ut vocetur quis faber aut artifex, artis peritia facit: ut negotians nuncupetur quis, carius quod vilius emerat distrahit. Hujusmodi enim exemplis agnoscimus nullum sine actu nomen, sed omne ex actu nomen. Tu ergo quomodo christianus diceris, in quo nullus christiani actus? Christianus justitiae, bonitatis, integritatis, patientiae, castitatis, prudentiae, humilitatis , humanitatis, innocentiae, pietatis est nomen: et tu illud tibi quomodo defendis et vindicas, cui de tam plurimis rebus nec pauca subsistunt? Christianus ille est, qui non nomine tantum, sed opere est: ille qui Christum in omnibus imitatur et sequitur; qui sanctus, innocens, incontaminatus, intactus est: cujus in pectore malitia non habet locum, cujus in pectore sola pietas consistit et bonitas, qui neminem novit nocere vel laedere, sed omnibus opem ferre. Christianus ille est, qui exemplo Christi nec inimicos novit odire, sed magis adversantibus sibi benefacere, et pro persecutoribus suis et hostibus exorare. Nam et quisquis aliquem laedere aut nocere paratus est, ille mentitur se esse christianum. Christianus est, qui potest justa voce dicere, Neminem nocui hominum, juste vixi cum omnibus.