|
Sed ne me ex sensu proprio loqui quis arbitretur aut credat; aut eum
putet se facile posse contemnere, quod sua potius voluntate quam Legis
auctoritate loquatur: jam nunc ipsius Legis, cujus praeceptis nobis
vitae aditus aperitur, tam veteris quam novae incipiam exempla
proferre, et ostendere quid Deus ab initio status mundi humano generi
observare praeceperit, in quo semper placatus fuerit vel offensus.
Lego enim post Adam, qui a Deo primus formatus est (Gen. I,
27), de cujus causa nunc dicendum non est, in exordio mundi Cain
et Abel fratres fuisse germanos: e quibus unus Deo placuit, eo quod
innocens esset et justus: alter vero, quia injustus et nocens, Deo
placere non potuit (Id. IV). Deinde interveniente tempore,
Enoch satis justum fuisse Scriptura designat: cui tantum justitia
contulit, ut nec praesentem mortem sciret, sed et ad immortalitatem de
medio omnium mortalium singulariter raperetur (Id. V,
22-24). Cujus monstratur exemplo, unum Deo justum plurimis
peccatoribus chariorem. Noe quoque et ille justus, cui justitiae
meritum quid praestiterit, novimus; ut ipsi cum suis tantum vita
daretur, per diluvium toto mundo damnato (Id. VI-VIII).
Abraham quid per fidei et justitiae meritum consecutus sit, Scriptura
testatur; ut illo in tempore solus amicus Dei esset in terris, qui
solus fuerat justus inventus (Id. XV, 5, 6). Loth vero ut
pereuntibus cunctis de Sodomitarum liberaretur incendio, quid aliud
quam justitiae meritum fuit (Id. XIX, 12-29)? Longum est
nos ire per singulos, et omnium merita recensere.
|
|