CAPUT VIII. Quibuscum personis loqui decet reclusam.

Jam nunc personas quibus loqui debet, designemus. Felix illa quae nec maritum admisit, nullum virorum videre volens, nec alloqui. Sed quae nunc reclusarum hoc sequitur exemplum? Sufficiunt illis quae modo sunt, si hanc corporalem castitatem conservent, si non onusto ventre non extrahantur, si non fletus infamis partum ediderit. Quibus perpetuum, ne cum viris loquantur, indicere non possumus silentium, cum quibus honestius loqui possint, videamus. Ergo si fieri potest, provideatur in magno monasterio vel ecclesia presbyter aliquis senex, maturus moribus, cui raro, nisi de confessione et animae aedificatione loquatur, a quo consilium accipiat in dubiis, in tribulationibus consolationem. Verum quia inclusum membris malum illud, quod timemus, plerumque suscitat, et emollit emortuam senectutem, nec ipsi manum suam tangendam praebeat vel palpandam. Nulla vobis de macie vultus, de exilitate brachiorum, de cutis asperitate sit cura.