CAPUT XI. Operetur manibus, ornetur verecundia.

Operare proinde ea, quae vel necessitas poscit, vel praescribit utilitas, et eorum pretium tuis usibus cedat, quibus si non egueris, aut necessaria ecclesiae, aut pauperibus, sicut diximus, tribuas. Ornet etiam omnes motus, omnes sermones inclusae, verecundia, quae linguam compescat, iram mitiget, jurgia caveat. Quam enim pudere decet honeste honesta loqui; quantae impudentiae est, ut inhonesta, licet lacessita injuriis aut stimulata furore, loquatur?