|
Inclusa igitur litiganti non respondeat, detrahenti non improperet,
lacessenti non contradicat: sed in omnibus quae in publico, vel in
occulto aut objiciuntur, aut susurrantur, ex conscientiae serenioris
arce contemnat, dicens cum Apostolo, Mihi autem pro minimo est ut a
vobis judicer (I Cor. IV, 3). Super omnia enim inclusa
studere debet, ut tranquillitatem spiritus, et pacem cordis jugiter
retinens, illum sui pectoris aeternum habeat inhabitatorem, de quo
scriptum est, In pace factus est locus ejus (Psal. LXXV,
3). Et alias Dominus per prophetam, Super quem, inquit,
requiescet spiritus meus, nisi super humilem et quietum, et timentem
sermones meos (Isai. LXVI, 2)? Hunc sacratissimum mentis
statum, non solum stultiloquia evertunt, sed et pervertunt. Nihil
tam esse tibi censeo sectandum, quam silentium.
|
|