CAPUT XIII. De tempore loquendi et tacendi.

Jam nunc tempus loquendi, ac tacendi tempus distinguamus. Igitur ab Exaltatione sanctae Crucis usque ad Quadragesimam, post completorium usque ad auroram silentium teneat: et tunc dicta prima, si aliud de diurna necessitate voluerit suggerere servienti, paucis hoc faciat verbis; nihil cuiquam postea usque ad tertiam loquatur. Inter tertiam vero et nonam, his qui supervenerint, prius si admittendi sunt, competenter respondeat, et ministris, quod placuerit, injungat. Post nonam sumpto cibo omne colloquium et dissolutionis materiam caveat, ne impingatur ei illud, quod scriptum est: Sedit populus manducare et bibere, et surrexerunt ludere (Exod. XXXII, 6). Porro vespertina laude soluta, cum ministra usque ad tempus collationis de necessariis conferat. Tempore vero Quadragesimae inclusa semper silentium tenere deberet: sed quia hoc durum impossibileque putatur, cum confessore suo et ministra, rarius quam aliis temporibus, loquatur; et cum nullo alio, nisi forte aliqua reverenda persona ex aliis provinciis supervenerit. Post Pascha vero usque ad tempus praedictum, a completorio usque ad solis ortum silentio custodito, cum horam primam in diurnis obsequiis celebraverit, cum ministris suis loquatur si oportuerit; cum supervenientibus, inter nonam et vesperam. Finita hora vesperarum, disponat cum ministris quod opus fuerit usque ad collationem.