CAPUT XIV. Quibus exercitiis vacandum a calendis novemb. ad Quadragesimam.

His inspectis, operi manuum, lectioni et orationi certa tempora deputentur. Otiositas quippe inimica est animae, quam prae omnibus cavere debet inclusa. Est enim omnium malorum parens, libidinis artifex, pervagationum altrix, nutrix vitiorum, fomentum acediae, tristitiae incentivum. Ipsa pessimas cogitationes seminat, affectiones illicitas quaerit, suscitat desideria. Ipsa quietis fastidium parit, horrorem incutit cellae. Nunquam te improvidam, nunquam te spiritus inveniat otiosam. Sed quia mens nostra, quae in hac vita subdita est vanitati, nunquam in eodem statu permanet; otiositas exercitiorum varietate fuganda est, et quies nostra quadam operum vicissitudine fulcienda. Itaque a calendis novembris usque ad Quadragesimam, secundum aestimationem suam, plus media nocte repauset: et sic surgens cum qua potest devotione, secundum formam Regulae beati Benedicti, nocturnas vigilias celebret, quibus mox succedat oratio: secundum quod eam Spiritus sanctus adjuverit, aut protelare debet aut abbreviare. Caveat autem ne prolixior oratio fastidium pariat. Utilius est enim saepius orare breviter, quam semel nimis prolixe: nisi forte orationi devotio inspirata ipso nesciente, qui orat, prolongaverit. Post orationem in honorem Virginis debitum solvat officium, sanctorum commemorationes adjiciens. Cave autem ne de numero Psalmorum, vel commemoratione, aliquam tibi legem imponas; sed quamdiu te Psalmi delectant, utere illis. Si tibi coeperint esse onerosi, transi ad lectionem: quae si fastidium ingerit, surge ad orationem: sic ad opus manuum, his fatigata, pertransiens, ut salubri alternatione spiritum recrees, et pellas acediam. Finitis commemorationibus quarum numerum non propositioni, vel voci necessitas extorqueat, sed inspirans devotio dictat; tempus quod restat usque ad auroram, operi manuum cum psalmorum modulatione deserviat. Albescente aurora matutinas laudes cum horae primae orationum hymnis persolvat: et sic in alternatione lectionum, Psalmorum quoque prout ea devotio variaverit, tertiam exspectet, qua dicta in opere manuum usque ad horam nonam occupetur. Cibo autem sumpto et gratiarum actionibus Deo solutis, ad praescriptam mansuetudinem redeat spiritualibus exercitiis opus corporale intermittens usque ad vesperas. Facto autem parvo intervallo aliquam lectionem de Vitis Patrum vel institutis vel miraculis eorum sibi secretius legat: ut orta ex his aliqua compunctione, in quodam fervore spiritus completorium dicat; ut cum pleno pectore devotionis lectulo membra componat: illa sane quae litteras non intelligit, operi manuum diligentius insistat. Ita ut cum paulatim fuerit fatigata, surgat et genua flectat, et breviter oret Dominum suum, et statim opus, quod intermiserat, resumat: et hoc faciat tempore scilicet utroque lectionis et laboris, Dominicam orationem crebrius inter opera eadem repetens: et si quos psalmos voluerit, interserens.