CAPUT XV. De exercitiis a Pascha ad calendas novembris.

A Pascha vero usque ac praedictas calendas sic surgat ad vigilias, ut finitis nocturnis hymnis et orationibus, parvissimo intervallo praemisso, matutinas incipiat. Quibus expletis usque ad plenum solis ortum orationibus vacet et psalmis, et tunc dicta prima sacrificium diurni operis inchoet, usque ad horam tertiam: in lectione et oratione usque ad sextam spiritum occupet. Post sextam sumpto cibo, pauset in lectulo suo usque ad nonam: et sic usque ad vesperam manibus operetur. Post vesperam vero orationibus vacet et psalmis, horam collationis ita temperans, ut ante solis occasum lectulus membra recipiat. Cavendum enim est omni tempore ne totam diei lucem nox, antequam dormitum eat, suis obducat tenebris, et dormire cogatur cum vigilare debet.