|
De tempore quadragesimali locuturi, primo excellentiam ejus credimus
commendandam. Cum multa sunt Christianorum jejunia, omnibus excellit
quadragesimale jejunium, quod divina auctoritate non singulis
quibuscumque personis, non illius vel illius ordinis hominibus, sed
omnibus indicitur Christianis. Habet autem testimonium excellentiae a
Lege, a Prophetis et ab Evangelio. Nam Moyses famulus Dei
jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, ut legem Domini
accipere mereretur. Helias autem propheta cum manducasset de pane
subcinericio, aquamque bibisset, quam angelus ei ministraverat;
jejunavit quadraginta diebus et quadraginta noctibus, et tunc vocem
Domini audire promeruit. Dominus et Salvator noster cum jejunavit
quadraginta diebus et quadraginta noctibus, superavit tentatorem, et
accesserunt Angeli et ministrabant ei.
|
|