CAPUT XVII. Persequitur de virtute jejunii. |
Est ergo jejunium contra omnia tentamenta et peccabilem statum. In omni tribulatione utile refugium, omnibus nostris irrefragabile fulcimentum. Quantae autem virtutis sit jejunium ipse Christus non tacuit, cur daemonem qui lunaticum invaserat, ejicere non potuerunt. Hoc genus, inquit, daemoniorum non potest ejici, nisi in oratione et jejunio (Marc. IX, 28). |