|
Licet autem religionis comes semper debeat esse jejunium, sine quo
castitas tuta esse non potest; haec tamen quadragesimalis observatio
magnum in se continet sacramentum. Primus locus habitationis nostrae
paradisus fuit. Secundus mundus iste plenus aerumnis. Tertius in
coelo cum Angelis et Spiritibus. Significant autem isti quadraginta
dies totum tempus, ex quo pulsus est Adam de paradiso usque ad ultimum
diem, in quo plene liberabuntur ab hoc exsilio. Hic autem sumus in
timore, in labore, in dolore, projecti a facie oculorum Dei,
exclusi a gaudiis paradisi, jejuni ab alimento coelesti: semper autem
debemus hanc miseriam nostram considerare, et deplorare, et ostendere
in operibus nostris quod sumus advenae et peregrini in mundo. Sed quia
hoc facile non potest humana fragilitas, constituit Spiritus sanctus
tertium tempus, quo id faciamus, et quasdam observationes in Ecclesia
fieri ordinavit, quibus ipsius temporis causam animadvertere valeamus.
Nam ubi ostendit nos pulsos esse, adjectos morti propter verbum quod
dixit Dominus ad Adam, cum eum expelleret de paradiso; cum cinerum
aspersione dicitur nobis, Pulvis es, et in pulverem reverteris
(Gen. III, 19). Ut sciamus etiam, quod in hoc exsilio
negatur nobis visio Dei, appenditur velum inter nos et sancta
sanctorum. Verum ut reducamus ad memoriam, quod longe sumus ab eorum
societate de quibus scriptum est; Beati qui habitant in domo tua,
Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII,
5); usitatum verbum laudis intermittimus. Quod vero nos ipso hoc
altiori jejunio constringimur, recordari nos facit, quod in hac vita
coelesti pane non satiamur. In hoc ergo tempore omnis christianus
aliquid addere dicitur solitis obsequiis, et diligentius atque
frequentius circa cordis et oris custodiam occupari. Sed inclusa
maxime institutionis temporis hujus rationem multo melius intelligit,
quanto eam in propria vita sua expressius recognoscit. In his proinde
sacris orationibus quibus Christo placere praecipue desideramus, totam
se Deo voveat atque sanctificet. Omnes delicias respuat, omnes
confabulationes abjuret; et quasi dies nuptiarum hoc tempus
existimans, ad amplexus Christi omni aviditate suspiret. Frequentius
solito incumbat orationi, crebrius se pedibus Jesu prosternat, crebra
nominis illius repetitione compunctionem excitet, lacrymas provocet,
cor ab omni vagatione compescat. Finitis itaque sacris vigiliis
intervallum, quod a nocturnis laudibus dividit matutinas, orationi et
meditationi observiat. Dictaque post matutinas prima usque ad plenam
tertiam psalmis ac lectionibus vacet. Tertiae vero horae laude
completa, operi manuum usque ad horam nonam devota insistat, breves
per intervalla orationes inserens: dicta post hoc vespera corpus
reficiet, et sic tempus completorii psallens exspectet.
|
|