CAPUT XIX. De cibi et potus qualitate et quantitate.

Jam de cibi et potus qualitate vel quantitate, ex abundanti quidem tibi legem imponere, soror, quae ab ipsa infantia usque ad senectutem, quae nunc tua membra debilitat, parcissimo cibo vix corpus sustentas: pro aliis cum quibus id utile futurum arbitrans, certam de his praescribere regulam tentabo. Beatus Benedictus libram panis et heminam potus concedit monacho: quod nos inclusis delicatioribus non negamus; adolescentibus tamen in corpore robustis, ab omni quod inebriare potest, abstinere utilissimum est. Panem nitidum et cibos delicatos, quasi impudicitiae venenum evitet. Sic necessitati consulat, ut et famem repellat, et appetitum non satiet. Itaque quae ad perfectiorem abstinentiam progredi non valent, libra panis et hemina lautioris potus contentae sint: sive bis comedant, sive semel. Unum habeant de oleribus vel leguminibus pulmentum, vel certe de farinaceis. Cui modicum olei, vel butyri vel lactis injiciens, hoc condimento fastidium repellat. Et hoc ei, si ea die coenatura est, sufficiat. Ad coenam vero parum lactis sibi vel piscis modicum, vel aliquid hujusmodi si praesto fuerit, apponat. Uno genere cibi contenta cum pomis et herbis crudis, si quas habuerit, haec ipsa si semel comederit in die, praelibato pulmento possunt apponi. In vigiliis sanctorum tamen et Quatuor Temporum jejuniis, omnium etiam feriarum quarta et sexta, extra Quinquagesimam in cibo quadragesimali jejunet. In Quadragesima voro unum quotidie ei sufficiat pulmentum. Et nisi infirmitas impediat, feria sexta in pane et aqua jejunet. Ab Exaltatione sanctae Crucis usque ad Quadragesimam semel in die hora nona reficiat. In Quadragesima, dicta vespera, jejunium solvat. A Pascha usque ad Pentecosten ad sextam prandeat, et ad prandium silentium teneat: quod etiam tota aestate faciet, praeter ferias quarta et sexta, et solemnibus jejuniis. Diebus autem quibus jejunat, liceat ei in aestate pro somno meridiano et inter matutinas et primam modicum quietis indulgere corpusculo.