|
Porro talia ei vestimenta sufficiant quae frigus repellant.
Grossioribus pelliciis utatur, et pellibus propter hiemem; propter
aestatem autem unam habeat tunicam: utroque vero tempore duas de
stupacio camisias vel staminas. Velamen capitis non sit de panno
subtili vel pretioso, sed mediocri nigro: ne videatur colore vario
affectare decorem. Calceamenta, pedilles, caligas, quantum satis
fuerit habeat. Et paupertatis suae custos sollicite consideret, ut
etiam aliquantulum minus habeat quam indulgere sibi possit justa
necessitas. Haec, soror charissima, de exterioris hominis
conversatione non pro antiquitatis fervore, sed pro hujus nostri
temporis spatio te compellente conscripsi, infirmis temperatum quemdam
modum vivendi proponens, fortioribus ad perfectiora progrediendi
libertatem relinquens.
|
|