CAPUT XXI. Solitudo est hominum consortio praeferenda propter conservationem virginitatis.

Sed jam nunc audiat et intelligat verba mea, quaecumque abrenuntians mundo vitam hanc solitariam elegerit, abscondi desiderans, non videri, et quasi mortua saeculo in spelunca Christo consepeliri. Primum tibi solitudinem hominum debeas praeferre consortio, diligenter attende. Virgo, inquit Apostolus, cogitat quae sunt Dei, quomodo placeat Deo, ut sit sancta corpore ac spiritu (I Cor. VII, 34). Voluntarium hoc sacrificium est, oblatio spontanea, ad quam non lex impellit. Sed necessitas cogit, non urget praeceptum. Unde Dominus in Evangelio: Qui potest capere, capiat (Matth. XIX, 12). Quis potest? Ille certe cui Dominus hanc inspiraverit voluntatem et praestiterit facultatem. Primum igitur ut virgo, bonum propositum tuum ipsi qui inspiravit cum summa devotione cordis commenda, intentissima oratione deposcens, ut quod impossibile est per meritum, facile sentiat per gratiam. Cogita semper, quam pretiosum thesaurum in quam fragili vasculo portes, et quam mercedem, quam gloriam, quam coronam virginitas servata ministret. Quam insuper poenam, quam confusionem, quam damnationem importet amissa, indesinenter animo revolve. Quid hoc pretiosius thesauro? quo coelum emitur, quo angelus delectatur, cujus ipse Christus cupidus est, quo illicitur ad amandum, et ad praestandum provocatur, quid? audeo dicere, seipsum et omnia sua. Itaque nardus virginitatis tuae etiam in coelestibus dans odorem suum, facit ut concupiscat rex decorem tuum, et ipse est Dominus Deus tuus. Vide qualem tibi sponsum elegeris, qualem tibi amicum attuleris. Ipse est speciosus forma prae filiis hominum. Speciosior etiam sole et super omnem stellarum pulchritudinem. Spiritus ejus super mel dulcis, et haereditas ejus super mel et favum. Longitudo in dextera ejus, et in sinistra ejus divitiae et gloria. Ipse te jam elegit in sponsam. Sed non coronabit nisi probatam. Et dicit Scriptura: Qui non est tentatus, non est probatus (Eccli. XXXIV, 9). Virginitas aurum est, cella fornax, conflator diabolus, ignis tentatio, caro virginis vas luteum in quo aurum reconditur, nec vas ulterius a quolibet artifice reparatur.