CAPUT XXII. Ut virginitatis propositum religiose custodiendum.

Haec virgo jugiter cogitans pretiosissimum virginitatis thesaurum, qui tam utiliter possidetur, tam irrecuperabiliter amittitur, summa diligentia, summo cum timore custodiat. Cogitet sine intermissione ad cujus ordinatur thalamum, ad cujus praeparatur amplexum: proponat sibi agnum quem sequi habet, quocumque ierit. Contempletur beatissimam Mariam praecedentem choros virginum, et praecinentem dulce illud cum virginitatis tympano canticum, quod nemo potest canere nisi utriusque sexus virgines. De quibus scriptum est: Hi sunt qui cum mulieribus non sunt coinquinati; virgines enim sunt (Apoc. XIV, 4). Nec sic hoc dictum aestimes, quasi non vir sine muliere, aut mulier sine viro possit foedari. Cum detestandum illud scelus, quo vir in virum, vel femina in feminam, omnibus flagitiis damnabilius judicetur. Sed et absque alienae carnis consortio virginitas plerumque corrumpitur, castitas violatur. Si vehementior aestus carnem concutiens voluntatem sibi subdiderit, et rapuerit membra, cogitet virgo super omnia sua sanctificata Deo, incorrupta Christo, Spiritui sancto dedicata. Indignum judicet quod Christi est, tradere satanae, et virginea ejus membra erubescat vel simplici motu maculari.