|
Si vigilanti subito, aut quiete soporis, aut arte tentatoris calor
corporis fuerit excitatus, et in somnum callidus hostis invexerit,
diversisque cogitationibus quietem pudicitiae infestaverit,
proposueritque delicias, vitae durioris horrorem incusserit; veniat
tibi in mentem beatae virginis, quae in tenera aetate tam crebro
reportavit de impiissimo hoste triumphum. Cogita Agnem beatissimam a
qua aurum, argentum, vestes pretiosissimae, lapides pretiosi et tota
saecularis gloriae pompa quasi quaedam stercora sunt reputata. Vocata
ad tribunal non abfuit; blandiebatur judex, contempsit; minabatur,
irrisit, magis metuens ne parceret quam ne puniret: foedumque lupanar
vertit in oratorium: quod cum virgine ingrediens angelus lucem infudit
tenebris, et insectatorem pudicitiae morte multabat. Si igitur et tu
oraveris, et contra libidinis incentorem lacrymarum tuarum arma
levaveris, non certe angelus tuo casto deerit cubiculo, qui prostibulo
non defuit. Merito beatam Agnem ignis iste materialis nequivit
adurere, cui carnis flamma tepuerat, quam ignis succenderat
charitatis. Quotiescumque nequam spiritus illicita quaeque
suggesserit, vehementior incubuerit aestus; illum qui scrutatur corda
et renes, scito esse praesentem, et sub ejus oculos esse quidquid agis
vel cogitas. Habe proinde reverentiam Domino, quem tibi assistere,
non dubites, et depraedatori responde: Angelum habeo amatorem, qui
nimio zelo custodit corpus meum. Adjuvet conatum tuum in tali
necessitate discreta abstinentia. Quia ubi multa carnis afflictio,
aut nulla, aut parva aliqua potest esse delectatio.
|
|