|
Nemo se palpet, nemo blandiatur sibi, nemo se fallat. Nunquam ab
adolescentibus sine magna cordis contritione et carnis afflictione
castitas conquiritur, vel servatur, quae plerumque aegris vel senibus
periclitatur. Nam licet continentia donum Dei sit, et nemo possit
esse continens, nisi Deus det, nec ullis nostris meritis donum hoc,
sed ejus gratuitae sit gratiae ascribendum; illos tamen tanto dono
indignos judicat, qui aliquid laboris pro eo subire detrectant,
volentes inter delicias casti esse, inter epulas continentes; inter
pueros et puellas conversari, et non tentari; in comessationibus et
ebrietatibus foedis distendi humoribus, et non coinquinari; ligare
visum suum cum flammis, et non exuri. Difficile hoc utrum aut
impossibile, tu videris.
|
|