|
Novi ego monachum, qui cum initio suae conversionis, tam naturalibus
incentivis, tam violentia vitiosae consuetudinis, tam suggestione
callidi hostis tentaretur, ut pudicitiam suam periclitari timeret,
erexit se contra se, et adversus suam carnem suavissimum concipiens
odium nihil magis quam quod ad eam affectaret, expeteret. Itaque
inedia macerabat corpus, et quae ei de se debebantur subtrahens, etiam
motus ejus simplices comprimebat. Sed cum iterum nimia debilitas sibi
plus indulgere compelleret, ecce caro rursus caput erigens acquisitam,
ut putabatur, infestabat quietem; plerisque se frigidis aquis
injiciens, tremens aliquandiu psallebat et orabat. Saepe etiam
illicitos sentiens motus urticis fricabat corpus, et nudae carni
aperiens incendium incendio superabat. Et cum haec omnia non
sufficerent, nihilominus eum spiritus fornicationis urgeret; tunc quod
solum superfuit, prostratus ante pedes Jesu orat, plorat, suspirat,
rogat, adjurat, obtestatur, ut aut occidat, vel sanet; clamat
crebro, Non abibo, non quiesco, nec te dimittam nisi benedixeris
mihi: praestatur ad horam refrigerium, sed negatur securitas.
Quiescentibus enim paululum carnis stimulis affectiones illicitae
pectus invadunt. Deus meus! quas cruces, quae tormenta tunc pertulit
miser ille, donec tanta infusa est ei dilectio castitatis, ut omnes
quae sentiri possunt, vel cogitari, quasvis injiceret voluptates; et
tunc quoque recessit ab eo. Sed usque ad tempus et nunc senectuti
morbus accessit, nec sic tamen se de securitate blanditur.
|
|