CAPUT PRIMUM. Ut instituta est eremitica vita.

Primum oportet te scire, qua causa, quave ratione vita haec ab antiquis vel instituta sit vel usurpata. Sunt quidam quibus inter multos vivere perniciosum est. Sunt et alii quibus etsi perniciosum non est, tamen dispendiosum est. Sunt et nonnulli quibus et nihil horum timendum est; sed potius habitare magis aestimant fructuosum. Itaque antiqui vel ut vitarent periculum, vel ne paterentur dispendium, vel ut liberius ad Christi anhelarent et suspirarent amplexum, singulariter vivere elegerunt. Hinc est, quod plures in eremo soli sedebant vitam manuum suarum opere sustentantes. Illi vero qui nec hoc securum sibi inter solitudinis libertatem, et vagandi potestatem arbitrabantur, includi potius, et intra cellulam obstruso exitu contineri tutius aestimabant.