CAPUT XXVIII. Contra senes qui concubinarum consortio carere nolunt.

Unde non parum pudet quorumdam impudicitiae, qui cum in sordibus senuerunt, nec sic suspectarum personarum volunt carere consortio; cumque, quod dictu nefas est, eodem lectulo cubantes inter amplexus et oscula de sua castitate se dicunt esse securos, quos frigescente corpore ad coelos tepescentia membra deficiant. Infelices isti et prae cunctis mortalibus miseri, quibus cum desit sceleris perpetrandi facultas, adhuc manet in ipsa foeditate facultas. Non quiescit turpe desiderium, quamvis ei frigiditas neget effectum. Videat tamen utrum verum dicat, aut mentiatur iniquitas sibi, et dum nititur velare unum, duplex in se prodat flagitium: cum et fere decrepitos nocturnum aliquando plasma deludat, et emortuam senectutem intestinum hoc malum saepius inquietet.