|
Te, soror, nunquam volo esse securam; sed timere, semperque tuam
fragilitatem habere suspectam, ad instar pavidae columbae frequentare
rivos aquarum, et quasi in speculo accipitris cernere supervolantis
effigiem, et cavere. Rivi aquarum sententiae sunt Scripturarum,
quae de limpidissimo sapientiae fonte profluentes diabolicarum
suggestionum produnt imaginem et sensum, quo caveantur, et eludant.
Nihil enim magis cogitationes excludit inutiles vel compescit
lascivias, quam meditatio verbi Dei, quod sic ad animum suum virgo
debet assuescere, ut aliud nolens, non possit aliud meditari.
Cogitanti de Scripturis somnus obrepat. Evigilanti primum aliquid de
Scripturis occurrat. Dormientis somnia memoria aliqua de Scripturis
sententia condiat.
|
|