|
Sed quidam a salutaribus exercitiis retrahuntur timore, ne videlicet
propter nimiam abstinentiam vel vigilias immoderatas incidant in
languorem, et ita efficiantur aliis oneri, sibi autem dolori: haec
excusatio nostra in peccatis nostris. Quam pauci sunt hodie quos talis
fervor ignivit! Omnes sapientes sumus, omnes providi, omnes
discreti: procul oderamus bellum, et sic morbum corporis antequam
sentiatur, formidamus; ut languorem animae quem praesentem sentimus,
territi negligamus, quasi tolerabilius sit flammam libidinis, quam
ventris tolerare rugitum; aut multo melius sit continuo languore carnis
vitare lasciviam, quam sanum et incolumem in ejus redigi servitutem.
Quid enim interest utrum abstinentia, an languore caro superbiens
comprimatur, castitas conservetur? Sed remissio, inquit, cavenda
est, ne forte occasione infirmitatis incurramus illecebras voluptatis.
Certe si languet, si aegrotat, si torquentur viscera, si arescit
stomachus, quaelibet deliciae oneri magis erunt quam delectationi.
|
|