|
Haec dico ut discretionem, quae omnium virtutum et mater et nutrix
est, detegam: sed vitiorum materias gulam comprimamus, requiem
corporis, feminarum et effeminatorum familiaritatem atque convictum
intra metas necessarias cohibeamus; quia saepe falso nomine
discretionis palliamus negotium voluptatis. Vera enim discretio est
animam carni praeponere, et ubi periclitatur utraque, nec sine
hujusmodi incommodo illi potest salus consistere, pro illius utilitate
istam negligere. Haec diximus ut quanta tibi debeat in consideranda
pudicitia esse sollicitudo, adverteres. Quae cum omnium virtutum flos
sit et ornamentum, sine humilitate tamen aret atque marcescit.
|
|