CAPUT XXXV. Rursus de quadam inani gloria.

Qua enim fronte de divitiis vel natalibus gloriaris, quae illius vis sponsa videri, qui pauper factus est, cum esset dives, pauperem matrem, pauperem familiam, domum etiam pauperculam et praesepii vilitatem elegit? Itane gloriandum tibi est, quod Dei Filium hominum filiis praetulisti, quod foedam carnem pro virginitatis decore sprevisti, quod aeternas coeli divitias atque delicias martyriis sanctorum commutasti?