CAPUT XXXVI. De ornamentis virtutum praeferendis.

Si gloriaris in Domino, servias ei cum timore. Sed illam te noli quasi sub specie devotionis sequi gloriam in picturis, vel sculpturis, in pennis avium, vel bestiarum aut diversorum florum imaginibus variatis. Sint haec illorum, qui nihil intus, in quo glorientur, habentes, exterius sibi comparant, in quibus delectentur. Omnis gloria ejus filiae regis ab intus, in fimbriis aureis circumamicta varietatibus. Si autem tu jam filia regis es, utpote filii regis sponsa, Patrisque vocem audisti, dicentis, Audi, filia, et vide, et inclina aurem tuam (Psal. XLIV, 14, 15, 11); sit tua omnis gloria ab intus, vide ut gloria tua sit testimonium conscientiae tuae. Ibi sit pulcherrima virtutum varietas. Ibi diversi colores sic conveniant, et sic jungantur sibi, ut alterius pulchritudinem alter augeat; et qui in sua natura minus lucet, alterius collatione lucidior appareat.