CAPUT II. Reclusio corporis solius nihil prodest.

Quid tibi visum fuit, cum te huic institutioni voveres? Nam multi rationem hujus ordinis vel ignorantes, vel non curantes, membra tantum intra parietes cohibere satis putant esse: cum mens non solum per vagationem dissolvatur, curis et sollicitudinibus dissipetur, immundis etiam et illicitis desideriis agitetur; sed etiam lingua tota die per vicos et civitates, per foros et nundinas otiose discurrant.