|
In his glorieris, in his delecteris; intus, non foris; in veris
virtutibus, non in picturis et imaginibus. Panni linei candidi tuum
adornent altare, qui castitatem suo candore commendent, et
simplicitatem praemonstrent. Cogita quo labore, quibus tonsionibus
terrenum, in quo crevit, linum colorem exuerit, et ad talem candorem
pervenerit, ut ex eo ornetur altare, Christi corpus veletur. Cum
terreno colore omnes nascimur: quoniam in iniquitatibus conceptus sum,
et in peccatis concepit me mater mea (Psal. L, 7). Primum
igitur, charissima, linum aquis immergitur: nos in aquis Baptismatis
Christo consepelimur; ibi deletur iniquitas, sed necdum sanatur
infirmitas. Aliquid candoris recepimus in peccatorum remissione; sed
necdum plene terreno colore exuimur pro naturae, quae restat,
corruptione. Post aquas linum siccatur: quia necesse est, post aquas
Baptismatis corpus per abstinentiam maceratum illicitis honoribus
vacuetur. Deinde linum malleis tunditur, et caro nostra multis
tentationibus fatigatur. Post hoc linum ferreis aculeis discerpitur,
ut deponat superflua: et nos disciplinae ungulis rasi vix necessaria
retinemus. Adhibetur post hoc lino suavior stimulorum leviorque
purgatio: et nos victis cum magno labore pessimis passionibus, a
levioribus et quotidianis peccatis simplici confessione et satisfactione
mundamur. Jam tunc a nentibus linum in longum producitur: et nos in
anteriora longanimitate extendimur. Porro ut ei perfectior accedat
perfectio et pulchritudo, ignis adhibetur et aqua: et nobis
transeundum est per ignem tribulationis, et aquam compunctionis, ut
perveniamus ad refrigerium castitatis. Haec tibi oratorii tui
ornamenta repraesentent, non oculos tuos varietatibus mentis pascant.
|
|