CAPUT XXXIX. Imago Crucifixi, et assistentis hinc inde Mariae ac Joannis sat esse debet in sanctimonialium oratorio.

Sufficiat tibi in altari tuo Salvatoris in cruce pendentis imago, quae passionem suam tibi repraesentet, quam imiteris; expansis brachiis ad suos te invitet amplexus in quibus delecteris; nudatis uberibus lac suavitatis infundat, quo consoleris. Et si hoc placet, ad commendandam tibi virginitatis excellentiam, virgo mater in sua, et virgo discipulus in sua, juxta crucem curventur imagine; ut cogites quam grata sit Christo utriusque sexus virginitas, quam in matre et prae caeteris sibi dilecto discipulo consecravit. Unde eos pendens in cruce tanto foedere copulavit, ut illam discipulo matrem, illum matri filium delegaret. O beatissimum hoc testimonio Joannem cui totius humani generis decus, opes mundi, gloria coeli, miserorum refugium, afflictorum solatium, pauperum consolatio, desperatorum erectio, peccatorum reconciliatio, postremo orbis domina, coeli regina, testamenti auctoritate committitur! Haec tibi praebeant incentivum charitatis, non spectaculum vanitatis: his enim omnibus ad unum necesse est ut contendas; quoniam unum est necessarium. Illud est unum, quod non invenitur nisi in uno, apud unum, cum uno, apud quem non est transmutatio, nec vicissitudinis obumbratio. Qui adhaeret ei, unus cum eo spiritus efficitur, transiens in illud unum, quod semper idem est, et cujus anni non deficiunt. Adhaesio ista charitatis quasi specialis est ornatus finis et fimbria.