|
Vestis quippe nuptialis ex virtutum varietate contexta, oportet ut
fimbriis aureis, id est charitatis splendoribus ambiatur, quae omnes
virtutes contineat, et constringat in unum, et suam singularem
claritatem impertiens, de multis unum faciat, et cum multis uni
adhaereat; ut jam omnia non sint multa, sed unum. Charitas autem in
duo dividitur, in Dei videlicet dilectionem et proximi. Porro
dilectio proximi in duo subdividitur, in innocentiam et beneficentiam,
videlicet ut nulli noceas, benefacias quibus potueris: scriptum est
quippe, Quod tibi non vis fieri, alteri ne feceris (Tob. IV,
16): et haec innocentia. Et Dominus in Evangelio, Omnia,
inquit, quaecumque vultis ut faciant vobis homines, et vos facite
illis (Matth. VII 12): haec beneficentia. Quantum ad te duo
ista pertineant, diligenter adverte. Primum ut nulli noceas; deinde
ut nulli velis nocere. Primum illud facile tibi, cum nec id possis
nisi forte lingua percusseris: secundum illud, non erit difficile, si
propositum attendas tuum; si professam dilexeris nuditatem. Non enim
tibi poterit erga aliquam esse malae voluntatis materia, ubi cupiditas
nulla, ubi nihil diligitur, quod possit auferri; nihil tollitur,
quod debeat amari. Demum bene velis omnibus, prosis quibus possis.
In quo, inquis; cum mihi non liceat vel modicum, quod egentibus
tribuam, possidere?
|
|