CAPUT XLI. De exemplo Mariae et Marthae, deque vita activa et contemplativa.

Agnosce conditionem tuam, charissima. Duae sorores erant Martha et Maria: laborabat illa, vacabat ista; illa erogabat, ista petebat; illa praestabat obsequium, ista nutriebat affectum. Denique non ambulans, vel discurrens huc atque illuc, non de suscipiendis hospitibus sollicita, non cura rei familiaris distenta, non pauperum clamoribus intenta sedebat ad pedes Jesu, et audiebat verbum illius. Haec pars tua, charissima, quae saeculo mortua atque sepulta, surda debes esse ad omnia saeculi blandimenta audienda, ad loquendum muta: nec debes distendi, sed extendi; impleri, non exhauriri. Exsequatur partem suam Martha: quae licet non negetur bona, Maria tamen melior praedicatur. Numquid invidit Marthae Maria? illa potius isti. Ita etiam quaequae optimae videntur in saeculo, tuam vitam aemulentur, non illarum tu. Ad illos spectat eleemosynarum largitio, quorum est terrena possessio, vel quibus credita est rerum ecclesiasticarum dispensatio.