CAPUT XLII. De rerum ecclesiasticarum dispensatione.

Quae enim sacrosanctis ecclesiis a fidelibus collata sunt, episcopi, sacerdotes et clerici dispensanda suscipiunt, et non recondenda; non possidenda, sed eroganda. Quidquid habent, pauperum est, viduarum et orphanorum, et eorum qui altari deserviunt, ut de altari vivant. Sed ea quae in usus servorum Christi monasteriis conferuntur, a certis personis dispensari oportet, ut quod nccessitatibus superest fratrum, non includatur marsupiis; sed hospitibus, peregrinis atque pauperibus erogetur.