CAPUT XLIII. Claustrales non debent pauperum et hospitum cura distendi.

Et hoc illorum interest, quibus pars est Marthae commissa, non qui salutari otio vacant cum Maria. Ita claustralibus nulla debet esse pro pauperibus sollicitudo, nulla pro hospitibus suscipiendis distentio; quippe quibus nulla debet esse de crastino cura, nulla cibi vel potus providentia: nutriantur potius in croceis, spiritualibus pascantur. Altius autem hi qui contemptibiles sunt constituti ad judicandum, amplexantur stercora. Ipsi quippe sunt boves, quorum piger stercoribus lapidatur.